44 Incipit pars prima

Quidam habuit monetam que erat ad uncias 3 et aliam monetam que erat ad uncias 6 et voluit ex eis facere libras62 15 monete que esset ad uncias 5; et63 queritur quantum de unaquaque moneta in predicto consolamine mittere debuit. Quia in libra monete quam voluit facere oportuit habere uncias 5 argenti, ergo in libris 15 oportuit habere quindecies quam in una libra, scilicet uncias 75. 45 Quibus ex parte servatis, pone ad libitum de minori moneta ut sint in ipso
uncie libre
3 1
   
3 1
64 consolamine libre 3, in quibus sunt uncie argenti 9. Reliquas vero libras 12, que sunt ab ipsis tribus libris usque in 15, pone ut essent65 de maiori moneta, in quibus sunt uncie 72 argenti. 46 Quibus additis cum unciis 9 inventis, reddunt uncias 81 argenti in summa illius consolaminis, ex quibus superant uncie 6, cum non debeant esse nisi tantum 75; et sic erravimus in unciis 6 additis. Quare pones in secunda positione libras 4 minoris monete, scilicet libram 1 plus quam in prima positione, in quibus libris 4 sunt uncie 12. 47 In reliquis vero libris 11, que sunt ab ipsis libris 466 usque in 15, sunt uncie argenti 66; quibus additis cum unciis 12 argenti que sunt in 4 libris minoris monete, faciunt uncias 78 pro argento totius consolaminis. In quibus supersunt uncie 3, cum non debeant esse nisi tantum 75; et sic erravimus adhuc cum unciis 3 additis. 48 In prima enim positione superfuerunt uncie 6, in secunda 3; ergo per 1 libram quam accrevimus de minori moneta in secunda positione adpropinquavimus veritati uncias 3, scilicet differentiam que est ab ipsis 6 unciis usque in ipsas uncias67 3 que supersunt de secunda positione. 49 Ergo dices
de minori
5
de maiori
10
68 secundum primum modum: pro libra una quam crevi in secunda positione adpropinquavi veritati uncias 3 argenti; quid adcrescam super ipsam secundam positionem ut adpropinquem alias 3 uncias que desunt <ad> adpropinquandum? 50 Multiplica ergo69 1 per 3, et divides per 3: exhibit libra 1, qua addita cum libris 4 secunde positionis faciunt libras 570, et tantum oportuit eum mittere de minori moneta; reliquas vero, scilicet libras 10, de maiori, in quibus sunt argenti uncie 75 inter utramque monetam, ut oportet.

51 De eodem

Rursus quidam habet monetam in cuius libra sunt uncie 2 argenti et monetam in cuius libra sunt uncie 3 et monetam in cuius libra sunt uncie 6 et monetam in cuius libra sunt uncie 7 argenti, et vult ex ipsis quattuor monetis consolare libras 20 ad uncias \({1 \over 2}\) 4. Multiplica primum libras 20 per uncias \({1 \over 2}\) 4, et habebis uncias 90, que debent esse in illis libris 20. 52 Deinde mitte de minori moneta in prescripto consolamine quantum vis, ut ponamus libras 4, in quibus sunt uncie argenti 8, et extrahe ipsas libras 4 de ipsis libris 20 et ipsas uncias 8 de suprascriptis unciis 90: remanebunt libre 16 ad consolandum de reliquis tribus monetis, in quibus debent esse uncie 82 argenti, scilicet 8 minus de unciis 90.

53 Post hec pones in eodem consolamine ad libitum de maiori moneta, ut dicamus libram 1 in qua sunt uncie 7 argenti: remanent libre71 15 de duabus reliquis monetis ad consolandum ad uncias 75 argenti inter utramque, hoc est ad uncias 5 argenti per libram, que consolatio per elchataym in antecedenti questione consistit72. 54
libre uncie
4 2
libre uncie
5 3
libre uncie
10 6
libre uncie
1 7
73 Quam consolationem etiam per secundum modum invenies si multiplicaveris errorem primum per positionem secundam, scilicet 6 per libras 4, et ex ipsa multiplicatione, que est 24, extraxeris multiplicationem secundi74 erroris in positionem primam, scilicet 9, et residuum, scilicet 15, diviseris per differentiam errorum, que est 3: exibunt similiter libre 5 minoris monete. Relique libre 10 mittentur de maiori, ut prediximus.

  • 62libras:   libram φ    ante corr. S
  • 63et:    del S
  • 64
    uncie (uncie:   om. α S) libre
    3 1
       
    3 1
    (uncie:   om. α S) :   om. V
  • 65essent:   esset α φ
  • 66libris 4:   4 libris α
  • 67ipsas uncias Giusti   ipsis unciis ω
  • 68
    de minori
    5
    de maiori
    10
    :   om. S V
  • 69ergo:   om. α
  • 70libras 5:    per compendium V   libre 5 φ A G S    emendavit R
  • 71libre:   libras φ
  • 72consistit:   consistat S
  • 73
    libre uncie
    4 2
    libre uncie
    5 3
    libre uncie
    10 6
    libre uncie
    1 7
    :   om. S V
  • 74secundi:   secunde α F S   secundo L

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum tertium decimum

Indice