47
De divisione numerorum cordetenus in manibus per eosdem numeros134
Verum si materia consimilium divisionum cordetenus in manibus operari voluerit, retineat numerum in manibus quem dividere voluerit, et eat semper per manus gradatim dividendo, incipiendo ab ultima figura, ponens semper in manibus numeros ex divisione exeuntes, superflua semper cordetenus retinendo et numerum dividendum gradatim de manibus delendo.
48
Verbi gratia: ut si proposuerit dividere 7543 per 6, retineat
135 prescriptum numerum in manibus, et dividat 7 per 6, que 7 sunt in manu dextera in loco miliariorum: exibit 1 et remanet 1. Deleat
136 7 de manu et ponat
137 ibidem 1, et remanens 1 retineat in corde, quod copulet cum 5 que sunt in manu dextera in loco centenariorum, erunt 15, que dividat per 6: exibunt 2 et remanent 3; deleat 5 de manu et ponat ibidem 2 et in corde retineat 3, quibus copulatis cum 4 que sunt in sinistra manu in loco decenarum
138 faciunt 34, que dividat
139 per 6: exibunt 5 et remanent 4.
49
Deleat 4 de manu et ponat ibidem 5 et remanentia 4 in corde retineat, que copulet cum 3 que sunt in eadem manu in loco unitatum; erunt 43 que dividat per 6: exibunt 7 et remanet
140 1. Deleat 3 de manu et ponat ibidem 7, et pro remanenti 1 dicat sextam, et sic habebit in manibus pro quesita divisione \({1 \over 6}\) 1257.