45 Divisio de 123586 per 13124

Item si voluerit dividere 123586 per 13, positis 13 sub 86, dividat 123 per 13, cum 12 minus sint125 de 13: exibunt 9 et remanent 6; nam tertia decima126 de 117 est 9, a quibus usque in 123 desunt 6.
6\(\phantom{586}\)
123586
13
\({8 \over 13} 9506\)
127 Ponat 9 sub 3 de ipsis 123 et remanentia 6 ponat super eisdem128 3 et copulabit129 ea cum 5: erunt 65, quorum \({1 \over 13}\) est 5; quare ponat 5 sub 5 et sub 8 ponat 0 cum 8 minus sint130 de 13, et copulabit ipsa 8 cum 6 que sunt in primo gradu, erunt 86, quorum \({1 \over 13}\) cum sit 6 et remanent 8, ponet 6 in primo gradu exeuntis numeri et 8 super virgam de 13, et habebit pro quesita divisione \({8 \over 13}\) 9506.

46 Per hunc etiam modum possunt dividi numeri per 17 et per 19; tamen oportet scire introductiones ipsorum ordine aliorum suprascriptorum numerorum. Sed cum grave videatur131 ipsorum introductiones cordetenus posse retineri, qualiter per alium modum numeri dividantur per 17 et per 19, etiam et132 per133 alios numeros duarum figurarum in suo loco demostrabimus.

  • 124Divisio de 123586 per 13 (123586 per 13:   om. F):   om. R
  • 125sint:   sit F R
  • 126tertia decima:   tertia decima pars R
  • 127
    6\(\phantom{586}\)
    123586
    13
    \({8 \over 13} 9506\)
    :   om. ω    add. S2
  • 128eisdem:   eiusdem R
  • 129copulabit:   copulet R
  • 130minus sint:   minus sit R   minor sit S
  • 131videatur:   videtur S
  • 132et:   om. R
  • 133per:   pro R

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum quintum

Indice