26 Incipit pars secunda de proportionibus numerorum

Numerus ad numerum proportionem habet equalem, vel maiorem, vel minorem. Equalem quando numeri sunt ad invicem equales, ut 3 et 3. Numeri qui ad invicem in maiori proportione sunt, habent proportionem secundum quod exiit ex divisione maioris numeri in minorem, ut 8 ad 4, que sunt in dupla proportione, ideo quia 8 divisis in 4 exeunt 2, vel quia 8 dupla sunt de 4. Item 9 ad 3 sunt in tripla proportione, quia 9 tripla sunt de 3. 27 Et 16 ad 5 sunt in tripla proportione et quinta, ideo quia divisis 16 per 5 exeunt \({1 \over 5}\) 3. Et sic intelligatur de reliquis maiorem habentibus73 proportionem. Numeri qui minorem habent proportionem74 sunt in ea proportione que exiit ex75 divisione minoris in maiorem, ut 4 ad 8, que sunt in dimidia unius proportionis quia 4 divisis in 8 dimidium reddunt76, vel quia 4 dimidium sunt77 de 8. Item 3 ad 978 sunt in tertia unius proportionis, quia 3 sunt tertia de 9; et 5 ad 16 sunt in \({5 \over 16}\) unius integre proportionis, quia 5 divisis in 16 nimirum \({5 \over 16}\) unius integri reddunt.

28 Si queratur de 6, ad quem numerum eandem habeat proportionem quam 3 ad 5,
proportio
10
79 sic facies. Multiplica 5 per 6; erunt 30, que divide per 3: exibunt 10, que sunt quesitus numerus, quia sicut 3 sunt ad 5 ita 6 sunt ad 10. Solent enim ex usu nostri vulgares80 hanc eandem questionem aliter proponere, videlicet ut “si 3 essent 5, quidnam essent 6?”. Et cum ita proponitur, multiplicantur similiter 5 per 6 et dividitur summa per 3.

29 Item queratur81 de 11, ad quem numerum
proportio
\({4 \over 5}\) 19
82 habeat eandem proportionem quam 5 ad 9; hoc est secundum modum vulgarem: si 5 essent 9, quantum essent 11? Multiplicabis ergo 9 per 11 et divides per 5: exibunt \({4 \over 5}\) 19 pro quesito numero.

30 Modus alius de proportionibus sic

Si propositum fuerit tibi quod si 7 essent dimidium de 12, quantum esset dimidium de 10?
proportio
\({5 \over 6}\) 5
83 Hec enim positio84 duplici modo potest intelligi, videlicet cum dicitur "si 7 essent dimidium de 12" aut intelligitur quod medietas de 12, que est 6, crescit in 7; aut85 7 diminuuntur86 in dimidium de 12, hoc est in 687. Unde si 6, que sunt dimidium de 12, crescunt in 7, ergo et dimidium de 10 crescet, et tunc tali regula indigebis: multiplicabis88 7 per 10 et divides per 12; exibunt \({5 \over 6}\) 5 pro dimidio de 10.

31 Et si intelligere volumus quod 7 minuantur in 6, hoc est in
proportio
\({2 \over 7}\) 4
89 medietate de 12, ergo et medietas de 10 minuetur, et tunc multiplicabis90 691 per dimidium de 10, scilicet per 5; erunt 30, que divides per 7: exibunt \({2 \over 7}\) 4, et tantum essent tunc dimidium de 10. Et sic similes questiones per qualem volueris modum ex duobus prescriptis modis solvere poteris. Tamen nos semper utimur per primum modum interrogantibus respondere.

32 Si \({1 \over 3}\) esset \({1 \over 4}\), quantum esset \({1 \over 5}\)? Hec questio talis est, qualis si diceretur: \({1 \over 3}\) unius
\({1 \over 4}\) \({1 \over 3}\)
\({1~~1 \over 2~~10}\) \({1 \over 5}\)
92 rotuli pro \({1 \over 4}\) unius bizantii; quantum valeret93 \({1 \over 5}\) unius rotuli? Quare scribenda est hec questio ad modum negotiationis, et operandum secundum quod in similibus in octavo capitulo docuimus.

33 Si queratur invenire quattuor integros numeros proportionales, quorum primus sit ad secundum sicut tertius ad quartum, hoc est que pars vel partes erit primus numerus de secundo, eadem pars vel partes sit tertius numerus de quarto; vel quam multiplex fuerit primus de secundo, tam multiplex sit tertius de quarto numero.

Pones pro primo et secundo numero duos numeros ad libitum quales vis. Sitque primus 3, secundus 7, et pro tertio numero pone numerum qui possit dividi integraliter per primum numerum. 34 Sitque94 6, et divide95 6 per primum numerum, scilicet per 3: exibunt 2, per que 2 multiplica secundum numerum96, scilicet 7: erunt 14, qui97 est quartus numerus. Verbi gratia: sunt enim 3 de 7 tres septime. Similiter et 6 de 14 sunt \({3 \over 7}\). Potes etiam 14 habere pro primo numero, 6 pro secundo, 7 pro tertio, 3 pro quarto; quia98 quam multiplicia sunt 14 de99 6, tam multiplicia sunt 7 de 3: sunt100 enim 14 bis tantum et tertia de 6101, et tam multiplicia sunt 7 de 3. 35 Et102 Et notandum cum quattuor numeri predicto modo103 proportionales fuerint104, permutatim105 erit primus ad tertium sicut secundus ad quartum. Est enim primus 3 ad tertium 6 sicut secundus 7 ad quartum 14: dimidius106 est enim unusquisque antecedentis sui consequentis107. Et notandum iterum quod in quattuor proportionalibus numeris semper sit108 multiplicatio primi numeri in quartum quantum multiplicatio secundi in tertium. Ut hic in qua multiplicatio de 3 in 14 facit quantum multiplicatio de 6 in 7.

36 Item sit sicut primus numerus ad secundum et tertius ad quartum, ita quintus ad109 sextum. Inventis110 primum quattuor numeris proportionalibus ut supra, pones quintum numerum ad libitum, qui dividatur integraliter per primum numerum111. Sit 15, quo diviso per 3 reddunt 5 per que multiplica secundum numerum 7: erunt 35, que sunt sextus numerus.

37 Et si proponatur dividere 10 in quattuor inequales112 partes proportionales, scilicet quod multiplicata prima in quartam faciat multiplicationem secunde in tertiam, invenies primum quattuor numeros proportionales; sintque 3 et 7 et 6 et 14, et adde eos insimul: erunt 30, ex quibus 10 sunt tertia pars. Quare accipies tertiam partem de quattuor positis numeris, et habebis pro prima parte 1, pro secunda \({1 \over 3}\) 2, pro tertia 2, pro quarta \({2 \over 3}\) 4. Et scias quod talis proportio proportionalitas appellatur. 38 Est enim113 quedam alia proportio, que vocatur continua, in qua omnes numeri sunt in una et eadem per ordinem ad invicem proportione114, videlicet sicut primus numerus est115 ad secundum, ita secundus ad tertium, et tertius ad quartum, et quartus ad quintum, et deinceps per ordinem est unusquisque ad unumquemque116.

39 Si volueris invenire numeros quotcumque in continua proportione, pone primum numerum qualem vis; secundum aliquem multiplicem primi, ut duplum vel triplum aut alium quemvis multiplicem; et pones tertium tam multiplicem secundi, quam multiplex fuerit117 secundus ex primo numero. Similiter quam multiplex fuerit tertius secundo118, tam multiplicem pone quartum tertio, et quintum quarto, et unumquemque de unoquoque suo antecedente119. 40 Verbi gratia: volumus quinque numeros in continua proportionalitate reperire. Sit quidem primus eorum 1; secundus 2, scilicet duplus primi; tertius duplus secundi, scilicet 4; quartus duplus tertii, scilicet 8; quintus duplus quarti, scilicet 16. Est enim 1 de 2 dimidium; quod idem sunt 2 de 4, et 4 de 8, et 8 de 16. Similiter sicut 16 sunt dupla120 de 8, ita 8 sunt dupla121 de 4, et 4 de 2, et 2 de 1. Et sic potes ponere unumquemque numerorum triplum, vel alium quem vis multiplicem sui antecedentis122.

41 Et notandum quod cum tres numeri continue proportionales fuerint, erit multiplicatio primi in tertium quantum multiplicatio secundi in se ipsum. Verbi gratia: sint in continua proportione 3 et 9 et 27; est enim multiplicatio de 3 in 27 quantum multiplicatio de 9 in se ipsa, scilicet 81. Et cum quattuor numeri continue proportionales sunt, facit multiplicatio primi in quartum quantum multiplicatio secundi in tertium, et multiplicatio primi in tertium quantum multiplicatio secundi in se ipsum, et multiplicatio secundi in quartum quantum multiplicatio tertii in se ipsum. 42 Ut si primus numerus fuerit 1, secundus 2, tertius 4, quartus 8, poteris cognoscere in ipsis que diximus. Similiter cum plures numeri continue proportionales sint, est semper multiplicatio extremorum equalis multiplicationi reliquorum extremorum, et hoc123 usque quod non remanserit numerus in medio proportionalium numerorum. Verbi gratia: si novem numeri proportionales fuerint, erit multiplicatio primi numeri in nonum quantum multiplicatio secundi in octavum, et tertii in septimum, et quarti in sextum, et quinti qui est in medio proportionis in se ipsum. 43 Ad cuius rei evidentiam, sint novem124 numeri in continua proportione 1 et 2 et 4 et 8 et 16 et 32 et 64 et 128 et 256: est enim multiplicatio de 1 in 256 quantum multiplicatio de 2 in125 128, et de 4 in 64, et de 8 in 32, et de 16 in se. Ex hoc enim procedit materia multiplicandi figuras quam docuimus in secundo capitulo, ut in eodem capitulo continetur.

44 Si126 queratur invenire duos numeros, quorum \({2 \over 7}\) unius sit \({3 \over 8}\) alterius, multiplicabis in cruce 7 per 3 et 8 per 2, et habebis pro primo numero 21, pro secundo 16; sunt 6 enim \({2 \over 7}\) de 21 et127 \({3 \over 8}\) de 16. Procedit enim hec regula ex his que secuntur. Quia \({2 \over 7}\) de \({3 \over 8}\) cuiuslibet numeri sunt quantum \({3 \over 8}\) de \({2 \over 7}\) eiusdem numeri; unde cum multiplicamus 7 per 3, tunc accepimus \({3 \over 8}\) de 56, que 56128 surgunt ex multiplicatione eorundem 7 in 8 que sunt sub virgulis, quia que proportio est de129 3 ad 8 eadem est130 ex septies 3 ad septies 8; et quando multiplicamus 8 per 2, tunc accepimus \({2 \over 7}\) de eisdem 56. Unde \({2 \over 7}\) de 21, scilicet de \({3 \over 8}\) de 56, sunt quantum \({3 \over 8}\) de 16, scilicet de \({2 \over 7}\) de 56.

45 Item131 \({1 \over 4}\) \({1 \over 3}\) unius numeri sint \({1 \over 5}\) \({1 \over 4}\) alterius. Redige \({1 \over 4}\) \({1 \over 3}\) in partes unius numeri: erunt \({7 \over 12}\), quod idem facies de \({1 \over 5}\) \({1 \over 4}\): erunt \({9 \over 20}\). Ergo \({7 \over 12}\) primi numeri sunt \({9 \over 20}\) secundi. Idcirco ordine suprascripto multiplicabis132 12 per 9 et 20 per 7 et habebis primum numerum 108, secundum 140. Quos etiam possumus habere in minoribus numeris, cum uterque ipsorum numerorum possit dividi integraliter per 4. 46 Quare si quartam partem uniuscuiusque acceperimus, habebimus133 primum numerum 27, secundum 35. Vel aliter: quia in unaquaque duarum multiplicationum suprascriptarum multiplicatur numerus cuius quarta pars est integra, in prima quarum est 12, in secunda 20; quare multiplica tantum quartam partem de 12 per 9 et quartam partem 20 per 7, et habebis similiter 27 et 35.

47 Rursum134 \({1 \over 5}\) \({1 \over 4}\) \({1 \over 3}\) primi sint \({1 \over 6}\) \({1 \over 5}\) \({1 \over 4}\) secundi. Redige similiter \({1 \over 5}\) \({1 \over 4}\) \({1 \over 3}\) in partes unius numeri: erunt \({47 \over 60}\). Similiter fac de \({1 \over 6}\) \({1 \over 5}\) \({1 \over 4}\): erunt \({37 \over 60}\). Et multiplicabis 60 que sunt sub 47 per 37 et 60 que sunt sub 37 per 47; vel ut habeas minores numeros, multiplicabis tantum sexagesimam de 60 per numerum eis existentem135 ex adverso, et habebis primum numerum 37, secundum 47; et sic potes procedere in similibus.

48 Iterum sunt tres numeri, quorum \({2 \over 5}\) primi sunt \({3 \over 7}\) secundi et \({4 \over 9}\) tertii. Pone partes prescriptas in ordinem sic \({4 \over 9}\) \({3 \over 7}\) \({2 \over 5}\), et multiplicabis unumquemque numerorum existentem sub virgula per numerum existentem super unam de duabus virgulis reliquis et summam multiplicabis per alium numerum qui est super aliam virgulam, et habebis quesitos numeros. 49 Verbi gratia: multiplicatis 5 que sunt sub prima virgula per 3 que sunt super 7, quibus per 4 que sunt super 9, habebimus primum numerum 60. Item multiplicatis 7 per 4, quibus per 2, reddent pro secundo numero 56. Rursum multiplicatis 9 que sunt sub tertia virgula per 3 et per 2, reddunt pro tertio numero 54.

50 Nam si unde hec regula procedat noscere vis, considera qualiter136 \({2 \over 5}\) de \({3 \over 7}\) de \({4 \over 9}\) cuiuslibet numeri sunt quantum \({3 \over 7}\) de \({4 \over 9}\) de \({2 \over 5}\) eiusdem numeri et quantum \({4 \over 9}\) de \({3 \over 7}\) de \({2 \over 5}\) eiusdem numeri. Quibus consideratis, cognosces nos superius accepisse \({4 \over 9}\) de \({3 \over 7}\) ex numero quod ex multiplicatione exiit de 9 in 7 ducta in 5, scilicet de 315, cum multiplicavimus 5 per 3 que per 4137, unde habuimus 60. Similiter cum habuimus 56138, accepimus \({4 \over 9}\) de \({2 \over 5}\) de 315; et adhuc cum habuimus 54, accepimus \({3 \over 7}\) de \({2 \over 5}\) de 315. 51 Unde \({2 \over 5}\) de 60, que sunt \({3 \over 7}\) de \({4 \over 9}\) de 315, sunt quantum \({3 \over 7}\) de 56, que sunt \({4 \over 9}\) de \({2 \over 5}\) de 315; et quantum \({4 \over 9}\) de 54, que sunt \({3 \over 7}\) de \({2 \over 5}\) ex eisdem139 315. Est enim quelibet predictarum sumptionum140 24, que proveniunt ex multiplicatione de 2 in 3141 ducta in 4. Possunt enim reperiri in minoribus numeris si inventi tres numeri, scilicet 60 et 56 et 54, diviseris per 2 que sunt comunis regula eorum; et erit primus numerus 30142, secundus 28, tertius 27.

52 Et143 si proponatur quod \({1 \over 4}\) \({1 \over 3}\), scilicet \({7 \over 12}\) primi numeri, sint \({1 \over 5}\) \({1 \over 4}\), scilicet \({9 \over 20}\) secundi, et \({1 \over 6}\) \({1 \over 5}\), scilicet \({11 \over 30}\) tertii, pone in ordinem \({11 \over 30}\) \({9 \over 20}\) \({7 \over 12}\), et multiplicabis 12 per 9 que per 11, et 20 per 11 que per 7, et 30 per 9 que per 7, et evitabis \({1 \over 2}\) ex unaquaque multiplicatione, et habebis primum numerum 594, secundum 770, tertium 945.

53 Item sunt tres numeri quorum \({1 \over 3}\) primi144 est quantum \({1 \over 4}\) secundi, et \({1 \over 5}\) secundi est quantum \({1 \over 6}\) tertii
15 20 24
  5 6
3 4  
145 numeri. Invenias primum duos numeros quorum \({1 \over 3}\) unius sit \({1 \over 4}\) alterius: erunt 3 et 4. Post hec invenies alios duos numeros ex quibus \({1 \over 5}\) unius sit \({1 \over 6}\) alterius: eruntque 5 et 6. Ergo primus numerus est ad secundum sicut 3 est146 ad 4, et secundus ad tertium sicut 5 est147 ad148 6. 54 Quare pones 3 et 4 in unam lineam et 5 et 6 in aliam, ita quod 5 sint super 4, ut hic ostenditur; et multiplicabis 5 per 3 et 5 per 4 et 4 per 6, et habebis primum numerum 15, secundum 20, tertium 24. Verbi gratia: sicut 3 est ad 4, ita aliquod multiplex de 3 est149 ad idem multiplex de 4; ergo sicut 3 sunt ad 4, ita quinquies 3150, scilicet 15, sunt ad quinquies 4151, scilicet ad 20. 55 Item sicut 5 sunt ad 6, ita aliquod multiplex de 5 est ad idem multiplex de 6: ergo sicut 5 sunt ad 6, ita quadruplum de 5, scilicet 20, sunt ad quadruplum de 6, scilicet ad 24. Inventus est enim primus numerus 15 ad secundum 20 sicut 3 ad 4, et secundus 20 ad tertium 24 sicut 5 ad 6, ut querebamus.

56 Et si proponatur quod numeri sint quattuor, et primus et
primus secund. tertius quart.
225 300 360 336
    15 14
15 20 24  
152 secundus et tertius illorum sint ad invicem in proportionibus suprascriptis, et \({2 \over 5}\) tertii numeri sint \({3 \over 7}\) quarti numeri, invenies primum tres numeros suprascriptos, scilicet 15 et 20 et 24. 57 Deinde invenies duos numeros quorum \({2 \over 5}\) unius sint \({3 \over 7}\) alterius, eruntque 15 et 14; et scribes eos super alios tres numeros, ut hic ostenditur, et multiplicabis 15 que sunt super 24 per 15 et per 20 et per 24, per que153 24 multiplicabis 14, et habebis primum numerum 225, secundum 300, tertium 360, quartum 336; et est tertius numerus ad quartum sicut 15 sunt ad 14, cum \({2 \over 5}\) tertii numeri sint \({3 \over 7}\) quarti. Et sic potes plurimos numeros in quibuslibet proportionibus invenire.

  • 73maiorem habentibus:   abentibus maiorem R
  • 74minorem habent proportionem:   in minorem proportionem habent R
  • 75ex:   de F
  • 76reddunt:   reddunt unius F
  • 77sunt:   est F
  • 789:   om. F S
  • 79
    proportio
    10
    :   om. R V   
    5 3
    10 6
    S
  • 80vulgares:   vulgaris A F G S V
  • 81queratur:   queritur F
  • 82
    proportio
    \({4 \over 5}\) 19
    :   om. R V   
    9 5
    \({4 \over 5}\) 19 11
    S
  • 83
    proportio
    \({5 \over 6}\) 5
    :   om. R S V
  • 84Hec enim positio:   Hanc enim positionem R
  • 85aut:   aut quod R
  • 86diminuuntur:   diminuatur R
  • 87dimidium de 12, hoc est in 6:   6, idest in dimidium de 12 R
  • 88multiplicabis:   scilicet multiplicabis R
  • 89
    proportio
    \({2 \over 7}\) 4
    :   om. R S V
  • 90post multiplicabis del. prescriptum S   prescriptum post multiplicabis in marg. F   multiplicabis prescripta R
  • 916:   om. R
  • 92
    \({1 \over 4}\) \({1 \over 3}\)
    \({1~~1 \over 2~~10}\) \({1 \over 5}\)
    :   om. V
  • 93valeret:   valet R
  • 94ante Sitque in marg.
    7 3
    14 6
    S
  • 95divide:   divides R
  • 96secundum numerum Giusti   ipsum numerum ω   ipsum numerum secundum R
  • 97qui:   que F
  • 98quia:   quare F R
  • 99de:   ad R
  • 100sunt ~ 3:   om. S
  • 101de 6:   16 F
  • 102ante Et in marg.
    15 7 3
    35 14 6
    F
  • 103predicto modo:   om. S
  • 104fuerint:   fiunt F R
  • 105permutatim:   om. S
  • 106dimidius:   dimidium R
  • 107antecedentis sui consequentis:   uniuscuiusque numerus S   antecedentis uniuscuiusque numerus sui consequentis F R
  • 108sit:   fit R
  • 109ad:   sit ad α
  • 110Inventis:   Inventis quidem α
  • 111numerum:   om. α
  • 112inequales:   inequales similiter α S
  • 113enim:   om. R
  • 114per ordinem ad invicem proportione:   proportione per ordinem ad invicem comparata R
  • 115numerus est:   om. R
  • 116post unumquemque habet suum consequentem S2
  • 117fuerit:   fuerint F
  • 118secundo:   secundi S
  • 119de unoquoque suo antecedente:   suo antecedenti post corr. S
  • 120dupla:   duplum F R
  • 121dupla:   duplum F R
  • 122antecedentis:   antecedentis invenires F   antecedentis numeri R
  • 123et hoc ~ numerorum:   et medii in se ipsum R
  • 124novem:   om. S
  • 125in:   om. S
  • 126ante Si in marg.
    16 21
    \({3 \over 8}\) \({2 \over 7}\)
    S
  • 12721 et:   21 et idem sunt R
  • 128que 56:   om. R
  • 129de:   om. R
  • 130eadem est:   eadem proportio est S   eadem proportione F R
  • 131ante Item in marg.
    35 27
    140 108
    \({9 \over 20}\) \({7 \over 12}\)
    S
  • 132suprascripto multiplicabis:   prescripto multiplicabis persaepe (vide appendicem) R   
  • 133habebimus:   et habebimus F
  • 134ante Rursum in marg.
    secundus primus numerus
    47 37
    \({37 \over 60}\) \({47 \over 1602}\)
    S
  • 135existentem:   existente α
  • 136qualiter:   om. α
  • 137cum multiplicavimus 5 per 3 que per 4 bis R
  • 138Similiter cum habuimus 56:   Cum habuimus similiter 56 A V   Cum similiter habuimus 56 in marg. G
  • 139ex eisdem:   de R   
  • 140sumptionum:   subscriptionum α
  • 141in 3:   in 13 F   ducta in 3 R
  • 14230:    ex 32 R   32 A F S V
  • 143ante Et (Item R) in marg.
    tertius secundus primus
    945 770 594
    \({11 \over 30}\) \({9 \over 20}\) \({7 \over 12}\)
    S
  • 144primi:   primi numeri α
  • 145
    15 20 24
      5 6
    3 4  
    :   om. V    add. V2
  • 1463 est:   3 R
  • 1475 est:   5 R
  • 148ad:    supra lineam S   om. F
  • 149est:   om. F
  • 1503:   de 3 R
  • 1514:   de 4 R
  • 152
    primus secund. tertius quart.
    225 300 360 336
        15 14
    15 20 24  
    :   om. V
  • 153per que:   que per F

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum duodecimum

Indice