76 Divisio de 13976 per 23

Item si 13976 per 23 quis dividere voluerit, ponat 23 sub 76; et cum 23 sint246 plus quam 13, scilicet de numero duarum ultimarum figurarum dividendi numeri, accipiende247 sunt tres ipse ultime figure,
descriptio prima
11
13976
23
6\(\phantom{23}\)
248 quarum numerus est 139. Unde incipiendus est ultimus gradus exeuntis numeri sub eisdem 9; ponatur ibi 6, que sic inveniuntur per materiam dicti arbitrii, scilicet quod debemus relinquere primam figuram de 139, scilicet 9: remanent 13, que debemus dividere per 2 quia 23 propior est 20 quam alio decenario numero249; exibunt 6 et semis. 77 Unde cum debeamus ponere minus, cum 23 sint plus 20, relinquimus ipsum semis, et ponemus 6 sub 9, ut diximus. Et multiplicet ipsa 6 per 2 de 23: erunt 12, que extrahat de 13; remanet250 1, quod ponat super 3 et copulet ipsum251 cum 9: erunt 19. Et multiplicet 6 per 3 que sunt in 23: erunt 18, que extrahat de 19; remanet252 1, quod ponat super 9, ut in prima descriptione cernitur. 78 Et copulet ipsum 1 cum 7 que antecedunt253 eum in numero: erunt 17, et cum
ultima
113\(\phantom{6}\)
13976
23
607
\({15 \over 23}\) 607
254 ipsa 17 minus sint quam 23, ponendum est zephyrum sub ipsa 7, et 6 que sunt in primo gradu numeri sunt cum ipsis 17 copulanda255: erunt 176. Post hec ponat sub dicta256 6 talem figuram, que multiplicata in 23 faciat257 fere 176; eritque 7 prescripta ratione, hoc est minus medietate258 de 17. 79 Multiplicet itaque ipsa 7 per 2 que sunt in 23: erunt 14, que extrahat de 17; remanent 3, que ponat super 7 et copulet ipsa cum 6 primi gradus: erunt 36, ex quibus extrahat multiplicationem de 7 in 3 de 23; remanent 15, que ponat super virgulam de 23 ex parte servatis, ut in hac ultima descriptione describitur259.

  • 246sint:   sit R
  • 247accipiende:   et accipiende R
  • 248
    descriptio (descriptio:   om. R) prima
    11 (11:   1 F)
    13976
    23
    6\(\phantom{23}\)
    (descriptio:   om. R) (11:   1 F) :   om. V
  • 249decenario numero:   numero decenario R
  • 250remanet:   remanent R
  • 251ipsum:   ipsa α
  • 252remanet:   remanent R
  • 253antecedunt:   antecedit α F R
  • 254
    ultima
    113\(\phantom{6}\) (113\(\phantom{6}\):   3 | 11 | 7 α   3 | 117 F   13 | 117 S)
    13976
    23
    607 (607:   om. R)
    \({15 \over 23}\) 607
    (113\(\phantom{6}\):   3 | 11 | 7 α   3 | 117 F   13 | 117 S) (607:   om. R) :   om. V
  • 255copulanda:   copulando S
  • 256dicta:   eadem dicta R
  • 257faciat:   faciant R
  • 258medietate:   medietatem R
  • 259describitur:   ostenditur R

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum quintum

Indice