Que si recta fuerit, ita probatur. Multiplicetur pensa de 2345 que est 5 cum pensa de 6789 que est 3: erunt 15 de quibus demantur 9: remanent 6 que sunt pensa summe multiplicationis.
64
Quamvis ita ut dictum est omnes numeri quattuor figurarum
223 multiplicandi sint, tamen sunt inter eos qui aliter et levius multiplicari possunt
224, illi
225 scilicet qui habent in capitibus zephyra. Ut si queratur multiplicatio de 5000 cum 7000, multiplicentur 5 per 7: erunt 35, ante que ponantur
226 tot zephyra quot sunt cum ipsis numeris, que sunt sex, et sic habebitur pro summa dicte multiplicationis 35000000.
65
Item si queratur
227 multiplicatio
228 de 5100 cum 7430, multiplicentur 51 per 743: erunt 37893
229, quibus anteponantur
230 zephyra tria que sunt in capitibus utrorumque numerorum, et sic habebitur pro summa dicte multiplicationis 37893000.
66
Item si quereret
231 multiplicationem de 2500 in 3701, demat duo zephyra que sunt in capite de 2500
232, remanebunt 25, que multiplicet per 3701, scilicet duas figuras contra quattuor, quarum ordo hic est: describat 25 super 3701 ut inferius cernitur, et multiplicabit 5 per 1: erunt 5, que
233 ponat; et 5 per 0 et 1 per 2: erunt 2, que ponat; et 5 per 7 et 2 per 0: erunt 35; ponat 5 et retineat
234 3.
67
Et multiplicet 5 per 3 et 2 per 7 et addat cum 3 servatis: erunt 32. Et ponantur
235 2, retineat
236 3, et 2 per 3 erunt 6 que addat cum 3 servatis: erunt 9, que ponat. Et sic habebitur pro multiplicatione
237 de 25 in 3701, ut in descriptione ostenditur, 92525, quibus anteponantur duo zephyra ut habeatur summa prioris multiplicationis quesite.