1
Incipit1 capitulum tertium de additione integrorum numerorum
Cum autem quoslibet numeros et quotcumque quis addere voluerit, collocet eos in tabula secundum quod in multiplicationibus numerorum prediximus, hoc est primum gradum cunctorum numerorum quos addere voluerit sub primo ipsius qui ante in iunctione
2 positus fuerit, et secundum sub secundo, et deinceps qui secuntur.
2
Et tunc incipiat colligere in manibus
3 numeros figurarum que <sunt> in primis gradibus cunctorum numerorum qui
4 in iunctione
5 positi fuerint, ab inferiori numero usque ad superiorem ascendendo. Ponat itaque unitates super primum gradum numerorum et decenas in manu reservet, quibus decenis superaddat numeros qui in secundis gradibus extiterint, et ponat unitates super secundum gradum, et iterum decenas reservet.
3
Cum quibus collectionem tertii gradus numerorum superaddat, et sic, ponendo unitates et decenas reservando, gradatim numeros colligendo potest collectionem cunctorum numerorum usque ad infinitum habere. Et ut melius intelligatur, iunctiones duorum numerorum etiam et trium
6 nec non et plurium ostendantur.
4
Ut
7 si quesierit
8 scire additationem de 25 cum 49, collocet 49 sub 25 tamquam deberet
9 eos ad invicem multiplicare
10, et addat 9 cum 5: erunt 14; ponat 4 super primum gradum et pro decenis reservet in manu 1, quod addat cum 4 et cum 2: erunt 7 que ponat, et sic habebuntur pro eorum collectione 74, ut hic ostenditur.
5
Item si voluerit scire collectionem de 123 cum 4567, describat eos ut hic cernuntur,
11 et addat 7 cum 3: erunt 10; ponat 0 et retineat 1, quod addat cum 6 et cum 2: erunt 9 que ponat. Item addat 5 cum 1 que sunt in tertio gradu: erunt 6 que ponat super eundem gradum, et pro 4 que sunt in quarto gradu inferioris numeri ponat
12 4 in quarto gradu exeuntis summe, cum non sit aliqua figura super ipsa in alio numero, scilicet in 123; et sic habebit pro eorum additatione
13 4690.
6
Item si voluerit addere 4321 cum 506789, descriptis eis ordine prescripto, addat
14 9 cum 1: erunt 10; ponat
15 0 et retineat 1 quod addat cum 8 et cum 2: erunt 11; ponat
16 11, retineat 1 quod addat cum 7 et cum 3: erunt 11. Iterum ponat 1 et retineat 1, quod addat cum 6
17 et cum 4: erunt 11; ponat 1 et retineat 1, quod addat cum 0 quod est in inferiori numero: erit 1 quod ponat, faciens in summa quintum gradum; et pro 5 que restant in inferiori numero ponat in summa 5 facientia
18 sextum gradum, et sic habebit summam
19 iunctionis ipsorum.