131 Incipit differentia septima328 de regulis ad consolamen329 pertinentibus

Quidam invenit petia duo auri quorum pondus erat libra una, ex quibus vendidit unum petium ad rationem libre de bizantiis 67, aliud vero ad rationem de bizantiis 50; habuit autem ipse ex utroque petio bizantios 56. Queritur quantum fuit pondus uniuscuiusque petii. Cuius regula ad monetarum doctrinam redigimus, ut si diceretur: habeo monetam ad uncias 67 et ad 50 et volo ex eis libram monete ad 56. 132 In qua regula sic fieri demonstratum est, videlicet ut
6   11
b.   b.
67   50
  b.  
  56  
330 differentia que est a 50331 usque in 56, hoc est 6, ponatur super 67, et differentia que est a 56 usque in 67, scilicet 11, ponatur super 50, et addantur 6 cum 11: erunt 17, et multiplicentur 6 et 11 per 12, scilicet per quantitatem unciarum utriusque petii332, et dividantur utreque multiplicationes per 17: exibunt pro quantitate ponderis carioris petii uncie \({4 \over 17}\) 4 et pro quantitate vilioris petii uncie \({13 \over 17}\) 7.

  • 328septima:   ultima R
  • 329ad consolamen:   a consolamine F
  • 330
    6   11
    b.   b.
    67   50
      b.  
      56  
    :   om. V
  • 33150:   56 R
  • 332unciarum utriusque petii:   unciarum uniuscuiusque petii R   

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum undecimum

Indice