164
De arca prestita plena frumento
Quidam recepit mutuo quandam arcam plenam frumento, que habuit in singulis lateribus, videlicet in latitudine, longitudine
251 et altitudine palmos 16. Accidit nempe quod ipsa arca fuerit igne combusta, sic quod non posset frumentum cum ipsa arca reddere; qui cum conveniretur ut redderet frumentum suo prestatori, ait: habeo arcam que habet in singulis lateribus palmos 4; tolle cum ea tuum frumentum. Queritur quot arcas frumenti ei reddere debeat.
165
Multiplicabis itaque latitudinem maioris arce per longitudinem ipsius, videlicet 16 per 16; erunt 256, que multiplica per altitudinem, videlicet per 16; erunt 4096, que divide per 64 que exiit ex multiplicatione laterum minoris arce, videlicet de 4 in 4, que in 4: exibunt arce 64. Vel aliter: divide latus maioris arce per latus minoris, videlicet 16 per 4; exibunt 4, que cubica: erunt similiter arce 64, ut prediximus.
166
Si autem aliqua prescriptarum arcarum inequalia haberet latera priori regule non obstaret; quia semper multiplicanda est latitudo per longitudinem et altitudinem maioris arce, et debes dividere ipsam summam per latitudinem et longitudinem et altitudinem minoris.