72
Incipit pars quarta de additione et152 extractione seu divisione integrorum numerorum cum ruptis
Cum autem aliquem numerum cum uno rupto vel pluribus addere volueris cum quolibet alio numero similiter cum uno rupto vel pluribus, vel minorem ipsorum cum suo rupto vel ruptis de maiori cum suo rupto vel ruptis extrahere, seu aliquem ipsorum per alterum dividere, describe minorem numerum cum suo rupto vel ruptis in dextra tabule parte;
73
maiorem vero cum suis ruptis in eadem linea versus sinistram, sicuti in precedenti parte demonstravimus
153; et multiplica minorem numerum per suam virgulam vel virgulas sicuti superius docuimus, et summam per omnes numeros qui fuerint sub virgula vel virgulis maioris numeri multiplica. Et multiplicatio que evenerit super prescriptum numerum minorem reserva.
74
Deinde maiorem numerum per suam virgulam vel virgulas et per omnes numeros qui sunt sub virgula vel virgulis minoris numeri multiplica, et summam super
154 ipsum maiorem numerum describe. Et tunc si volueris addere, addes ipsos numeros repertos et coadunatam summam per omnes ruptos qui fuerint in positione divide, et habebis additationem ipsorum.
75
Et si minorem de maiori extrahere volueris, extrahes repertum numerum et positum super minorem numerum de reperto numero et posito super maiorem, residuumque per omnes ruptos similiter divide, et habebis residuum quod est inter maiorem et minorem. Et si maiorem per minorem dividere volueris, maiorem repertum numerum per minorem repertum numerum
155 divide.
76
Et si minorem per maiorem dividere volueris, divide minorem repertum numerum per maiorem repertum numerum, et sic habebis qualem volueris ipsorum divisionem. Et ut hec omnia apertius intelligantur, singulariter ea cum positionibus numerorum presentialiter proponimus demonstrare.