299
De forforinis ad gerovinos824
Iterum si prescriptos rotulos \({1 \over 5}\) \({1 \over 4}\) \({1 \over 3}\) 23 forfori fore proposueris et ex eis rotulos gerovi facere volueris, describes \({1 \over 5}\) \({1 \over 4}\) \({1 \over 3}\) 23 sub 13 et multiplica numerum ipsorum, scilicet 1427 per 6, et divide summam per 13 et per ruptos, hoc est per \({1~~\phantom{1}0~~\phantom{1}0 \over 5~~13~~12}\), et habebis propositum.
300
Tamen si vis

|
for. |
ger. |
13 |
6 |
1427 |
mil. unc. ℞ |
\({1 \over 5}\) \({1 \over 4}\) \({1 \over 3}\) 23 |
\({4~~0~~\phantom{1}9~~11 \over 5~~2~~13~~12}\) 10 |
|
|
825 habere miliarenses post uncias in virgula, multiplica summam per 2 et divides per \({1~~0~~\phantom{1}0~~\phantom{1}0 \over 5~~2~~13~~12}\), et que super 12 evenerint erunt uncie, et que super \({1~~\phantom{1}0 \over 2~~13}\) venerint
826 erunt
827 miliarenses, ideo quia uncia, ut diximus, est miliarenses 26, quorum regula est \({1~~\phantom{1}0 \over 2~~13}\).
301
Exibunt rotuli \({4~~0~~\phantom{1}9~~11 \over 5~~2~~13~~12}\) 10, ut in questione ostenditur, hoc est rotuli 10 et uncie 11 et miliarenses \({4 \over 5}\) 18, quia multiplicanda sunt 9 que sunt super 13
828 per 2 que sunt post 13 et addendum zephyrum
829 quod est super 2; et sic habentur
830 miliarenses 18, ut modo diximus. Et sic secundum prescriptam materiam poteris quoslibet rotulos vel cantaria in quibuslibet
831 rotulis vel cantariis redigere, si habueris
832 notitiam proportionum illorum, hoc est qualiter se habeant ad invicem.
302
Et hic modus est utilis multum in honeratione navium, cum honerentur diversis mercibus, que habent modum secundum diversi
[F:48v]tatem ponderis et levitatem vel gravitatem illarum, ut naves que honerantur in Garbo, que honerantur ad cantaria coriorum.
303
Unde cum in ipsis ponderentur diverse merces graviores et leviores quam coria et habeant minorem globum et maiorem; unde ab antiquis talis fuit ordinatio, quod de alume, quod ponunt in fundo navis, ponunt duo cantaria pro uno coriorum; de beccunis vero
833, quia sunt leviores coriis, ponunt duo cantaria pro tribus; de coniliis vel de succaro ponunt unum cantare pro duobus
834 de coriis.
304
Similiter naves que honerantur in Sicilia honerantur ad pondus
835 colli, qui collus potest habere in se rotulos 100, et ponunt de rame tria cantaria in uno collo, de cotone ponunt cantare \({1 \over 3}\) 1 in collo. Et naves que honerantur apud Alexandriam, honerantur ad sportas
836 piperis, que sporta ponitur similiter rotulos 100.
305
Ad quam sportam
837 reducuntur merces secundum diversitatem illarum ad quasdam ordinationes
838, quas dicere necesse non est, quia
[R:78v] unusquisque cum ei necessarium fuerit poterit inde interrogare. Nam qualiter hee reductiones ponderum
839 secundum diversitatem mercium prescriptarum per premissam doctrinam fiant, quasdam in hoc opere positiones proponamus.