931
Incipit pars septima de regulis erraticis de duobus hominibus qui detulerunt lanam ad naulum
Quidam duxit in quadam nave
1319 lane fasces 13 equali pretio ad naulum, et alius fasces 17 eiusdem pretii. Cum venissent ad locum in quo debebat descendere, nauclerus petivit eis naulum constitutum; qui cum non haberent denarios unde naulum persolverent, dixit ei primus: accipe unum de meis fascibus pro naulo meorum 13 fascium, et redde mihi superfluum.
932
Qui cum accepisset, reddidit
1320 soldos 10 pro hoc quod fascis valebat plus nauli illorum
1321 13 fascium. Cum autem exigeret naulum alii homini de fascibus 17, accepit unum fascium ab ipso et reddidit ei soldos 3. Queritur quot valebat fascis, et quot pro unoquoque fasce naulum dabatur.
933
Accipe differentiam que est a fascibus 13 usque in fasces 17, que est 4. Item accipe illud quod est inter soldos 10 et soldos 3, quod est soldi 7; ergo pro fascibus 4 quod unus habuit amplius alio, fuit ei redditum minus soldi 7. Quare evidentissime videtur quod nauclerius pro ipsis 4 fascibus retinuit soldos 7; ergo de omnibus quattuor fascibus dabantur naulum soldi 7.
934

|
pretium |
fascium |
soldi |
denarii |
32 |
9 |
|
|
1322 Ergo si soldi 7, qui sunt denarii 84, dividerimus per fasces 4, exibunt denarii 21 pro naulo uniuscuiusque fascis; ergo de fascibus 13 erat daturus ille qui eos duxerat pro naulo denarios 13 vices 21, qui sunt soldi 22 et denarii 9; quibus superadditis soldis 10 quos nauclerus ei reddidit erunt soldi 32 et denarii 9, et tantum valuit unusquisque fascium. Et si acceperis naulum de fascibus 17 alterius hominis, quod est soldi 29 et denarii 9, quod exiit ex multiplicatione denariorum 21 in 17, et superaddideris soldos 3 quos nauclerius ei reddidit, ad eosdem soldos 32 et denarios 9 devenies.