14
De pipere ad cuminum
Centenarium piperis valet libras 13 et cantare cumini
29 valet libras 3; queritur quot rotuli cumini habebuntur pro libris 342. Descripta questione, per supradicta invenies numerum prime mercis esse ad numerum secunde sicut centuplum trium ad centuplum de 13; et quia est sicut totum ad totum ita
30 pars ad partem, erit ergo sicut centesima centupli trium ad centesimam centupli de 13, hoc est sicut 3 sunt ad
31 13, ita numerus prime est ad numerum secunde.
15
Et ex hoc quidem manifestum est quod quando duarum mercium diversarum
32 numerus venditionis est idem, tunc est sicut

|
℞ cum. |
£ |
l. pip. |
1482 |
13 |
100 |
|
|
|
100 |
3 |
342 |
|
|
33 numerus pretii secunde mercis
34 ad numerum pretii prime ita numerus prime mercis est ad numerum secunde.
16
Quare multiplicabis 342 in hac questione per 13 et divides per 3: exibunt rotuli 1482 cumini, quos pone in questione super rotulos 100. Vel secundum modum huius artis multiplicanda sunt 342 per 13 que sunt eis ex adverso, quod totum per 100 cumini; quorum trium multiplicatorum numerorum
35 summa est per 3 et per 100 dividenda. Unde si relinquerentur 100 ab utraque parte, remanebit tantum multiplicatio de 342 in 13 dividenda per 3, ut superius operati fuimus.
17
Et si de rotulis 342 cumini piper habere vis, pone 342 super 100 cumini et

|
℞ cum. |
£ |
l. pip. |
342 |
13 |
100 |
|
|
|
100 |
3 |
\({12 \over 13}\) 78 |
|
|
36 multiplica ea per 3, quod totum per 100 piperis, et divides summam per 100 cumini et per 13. Tamen evita 100 ex his, hoc est multiplica 342 per 3 et divide per 13: exibunt piperis libre \({12 \over 13}\) 78, quos pone sub libris 100 piperis.