175 Divisio de 1235689 per 4007

Item si voluerit dividere 1235689 per 4007, descriptis numeris, ponat 3 sub tertio gradu numerorum, prescriptis scilicet dispositis, et multiplicet ipsa 3 per 4: fiunt 12, pro quibus relinquat 12 que sunt numerus duarum ultimarum figurarum dividendi numeri. Et multiplicet 3 per 0 quod est in tertio gradu divisoris: faciet574 0, quod575 extrahat576 de 3 que sunt in dividendo577 numero; remanent578 ipsa 3. Et iterum multiplicet 3 per 0 secundi gradus divisoris: faciet 0, quod579 extrahat de 35; remanent iterum ipsa 35. Et 3 per 7 faciunt 21, que extrahat de 356: remanent 335, que ponat super 356. 176 Nam cum 3358, que sunt copulatio remanentis numeri cum ei antecedente
1\(\phantom{589}\)
335\(\phantom{89}\)
1235689
4007
308
\({1533 \over 4007}\) 308
580 figura, minus sint de 4007, ponendum est 0 ante posita 3, scilicet sub secundo gradu numerorum, et copulanda sunt 3358 cum antecedente figura, idest cum 9, sub quibus ponat 8 in exeunti numero581. 177 Et multiplicet ipsa per 4 et extrahat de 33: remanet582 1, quod ponat super 3 primi gradus de 33, et dampnet ipsa583 33. Et 8 per 0 tertii gradus, et extrahat de 15: remanent584 15. Et iterum multiplicet 8 per 0 secundi gradus divisoris numeri, et extrahat de 158: remanent585 ipsa 158. Et 8 per 7 faciunt 56, que extrahat de 1589; remanent 1533, que ponat super virgulam de 4007, et ante ipsam ponat 308; et habebit quesite divisionis quantitatem, ut in hac denotatur586 descriptione.

178 Verum si eam vel quamlibet587 aliam divisionem aliter quam per pensas probare voluerit, multiplicet exeuntem numerum per divisorem, et venienti summe addat remanentem numerum ex divisione, scilicet ipsum qui super virgulam poni precipitur. Ut in hac: multiplicet 308588 per 4007 et multiplicationi superaddat 1533 que sunt super virgulam, et si collecta summa fecerit divisum numerum ipsam divisionem rectam fore cognoscat.

Explicit capitulum quintum.
  • 574faciet:   faciunt faciet R
  • 575quod:   quem α R
  • 576extrahat:   detrahat α
  • 577dividendo Giusti   dividendi ω
  • 578remanent:   remanet F
  • 579quod:   quem A G   que V
  • 580
    1\(\phantom{589}\) (1\(\phantom{589}\):   15 F)
    335\(\phantom{89}\) (335\(\phantom{89}\):   3353358 F)
    1235689
    4007
    308
    \({1533 \over 4007}\) 308
    (1\(\phantom{589}\):   15 F) (335\(\phantom{89}\):   3353358 F) :   om. V
  • 581numero:   numeri F
  • 582remanet:   remanent R
  • 583ipsa:   om. F S
  • 584remanent:   remanet F S
  • 585remanent:   remanet F S
  • 586denotatur:   demostratur R
  • 587quamlibet:   qualibet S
  • 588multiplicet 308:   108 α

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum quintum

Indice