294 De810 rotulis gerovi ad forfori

Rursus si apud Alexandriam de rotulis 347 gerovinis rotulos forforinos facere
for. ger.
13 6
   
\({5 \over 6}\) 751 347
volueris, addiscas prius in [A:31r] qua proportione sunt rotuli gerovini ad rotulos forforinos. Sunt enim in tali proportione, quod rotulus 1 gerovinus est rotuli \({1 \over 6}\) 2 forforini: ergo rotuli 6 gerovini sunt rotuli 13 forfori. 295 Et sic eos describes in questione, et pones rotulos 347 gerovi sub rotulis 6 gerovi ut hic ostenditur, et multiplica 13 per 347 et divide per 6: exibunt rotuli forfori \({5 \over 6}\) 751, ut in questione ostenditur, hoc est811 cantaria 7 forfori et rotuli812 51 et uncie 10, quia rotulus forforinus est uncie 12, quarum unaqueque ponderat miliarenses 12 de Alexandria813. 296 Et unusquisque rotulus gerovinus est similiter uncie 12, quarum unaqueque ponderat miliarenses 26 ex dictis miliarensibus; qui miliarenses ponderant karatos 6814, qui karatus ponderat abbas 3, scilicet grana 3815.

  • 810De ~ forfori:   om. R
  • 811est:   autem F
  • 812rotuli:   de rotulis F
  • 81312 de Alexandria ~ 296 miliarenses:   om. R
  • 8146:   16 α F R
  • 8153:   om. F

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum octavum

Indice