28
Probatio84
Si hec
85 multiplicatio recta est, ita cognoscitur: dividantur 37 per 9, hoc est addantur figure de 37, scilicet 3 cum 7, erunt 10, de quibus demantur 9: remanebit 1, quod servet. Similiter addantur
86 figure de 49, scilicet 4 cum 9; erunt 13, de quibus demantur 9: remanebunt 4, que multiplicet cum 1 servato, erunt 4, que servet pro pensa. Et colligantur figure que sunt in summa multiplicationis, scilicet 1 et 8 et 1 et 3, erunt 13, de quibus
87 demantur 9: remanebunt 4 ut oportet pro pensa remanere.
29
Procedit hic modus multiplicandi ex his
88 que dixi superius de numero in partes diviso et multiplicato in alium
89 quem vis numerum. Nam
90 multiplicatio de 37 in 49 equatur collectioni multiplicationum de 7 in 49 et de 30 in 49. Sed
91 multiplicatio de 7 in 49 equatur coniuncto multiplicationum de 7 in 9 et de 7 in 40
92, et multiplicatio rursus de 30 in 49 equatur multiplicationibus de 30 in 9 et de 30 in 40
93. Ergo
94 multiplicatio de 37 in 49 equatur quattuor multiplicationibus, que sunt 7 in 9 et 7 in 40 et 30 in 9 et 30 in 40.
30
Que quattuor multiplicationes accepte sunt super per ordinem. Multiplicavimus primum 7 per 9, et posuimus unitates super primum gradum, quia primus gradus quemcumque gradum multiplicat
95, ipsum gradum
96 facit vel terminantem
97 in ipso. Secundo multiplicavimus 7 per 4, tertio 9 per 3, et harum multiplicationum accepimus summam
98, de qua posuimus unitates in secundo gradu; quia cum primus gradus secundum multiplicat secundum gradum
99 facit, et hoc fuit multiplicare 7 per 40 et 9 per 30
100.
31
Postea ad ultimum multiplicavimus 3 per 4, scilicet secundum gradum per secundum. Et ex ipsa multiplicatione addita cum decenis servatis posuimus unitates in tertio gradu, et decenas
101 que superfuerunt in quarto
102; et hoc fuit multiplicare 30 per 40, quia secundus gradus quemcumque multiplicat, secundum gradum facit post ipsum quem multiplicat.
32
Similiter tertius gradus numeri quemcumque gradum multiplicat
103, tertium gradum facit post ipsum quem multiplicat. Et quartus facit quartum post ipsum quem multiplicat, et quintus quintum, et cetera. Significabo itaque quid est dicere primum gradum quemcumque multiplicat ipsum facit aut facit
104 numerum terminantem
105 in ipso.
33
Cum multiplicatur figura per figuram, et ex multiplicatione non provenit ultra 9, tunc
106 multiplicatio illa facit ipsum gradum; et cum ex multiplicatione eadem provenit numerus secundi gradus, ut 20 vel 30, aut compositus ex secundo et primo ut 15 et 28, tunc facit numerum terminantem
107 in ipso gradu quem primus gradus multiplicat. Et
108 ideo cum multiplicamus
109 primum gradum per aliquem gradum ponimus
110 unitates illius
111 multiplicationis super ipsum gradum et decenas servamus ad sequentem gradum. Hoc idem intelligas de multiplicatione reliquorum graduum.