112
Additio226 \({1 \over 6}\) \({2 \over 5}\) 17 cum \({1 \over 10}\) \({7 \over 9}\) 523
Si vero \({1 \over 6}\) \({2 \over 5}\) 17 cum \({1 \over 10}\) \({7 \over 9}\) 523 addere volueris, descriptis numeris, multiplica 5 per 6 que sunt sub virgulis, erunt 30; et 9 per 10 que sunt sub aliis virgis
227 alterius lateris; erunt 90. Tene 30 in manu dextra et 90 in sinistra, et divide ea per maiorem comunitatem quam habent ad invicem, scilicet per 30; exibit 1 in manu dextra et 3 in sinistra.
113
Pone ergo 1

|
1581 |
47149 |
\({1 \over 6}\) \({2 \over 5}\) 17 |
\({1 \over 10}\) \({7 \over 9}\) 523 |
1 |
3 |
48730 |
\({4 \over 9}\) 541 |
|
|
228 sub \({1 \over 6}\) \({2 \over 5}\) et 3 sub \({1 \over 10}\) \({7 \over 9}\), ut in questione iacent; et multiplica 17 per suas virgas; erunt 527 trigesime, quas multiplica per 3 posita sub \({1 \over 10}\) \({7 \over 9}\): erunt 1581 nonagesime, quas pone super \({1 \over 6}\) \({2 \over 5}\) 17.
114
Deinde multiplica 523 per suas virgulas; erunt similiter nonagesime 47149, quas multiplica per 1 positum sub \({1 \over 6}\) \({2 \over 5}\)
229; erunt similiter 47149 nonagesime, quas pone super \({1 \over 10}\) \({7 \over 9}\) 523 et adde ea cum 1581: erunt 48730, que divide per numeros qui sunt sub virgulis unius lateris et per numerum positum sub virgis alterius, hoc est per 5 et per 6 et per 3, vel per 9 et per 10 et per 1.
115
Et sic cadet divisio in 90, quia oportet ut summa predicta nonagesimarum reintegretur; exibunt pro quesita iunctione \({4 \over 9}\) 541. Hunc enim modum studeas tenere in omnibus similibus, cum sit prestantior ceteris et melior.
116
Et si \({1 \over 6}\) \({2 \over 5}\) 17 de \({1 \over 10}\) \({7 \over 9}\) 523 extrahere volueris, extrahes quidem 1581 de 47149; residua vero que sunt 45568 divides suprascripta ratione per \({1~~\phantom{1}0 \over 9~~10}\): exibunt \({4~~2 \over 5~~9}\) 506 pro residuo quesite extractionis. Vel extrahes 17 de 523: remanebunt 506; et extrahes \({1 \over 6}\) \({2 \over 5}\) de \({1 \over 10}\) \({7 \over 9}\): remanebunt \({4~~2 \over 5~~9}\), quibus
230 additis cum 506 erunt \({4~~2 \over 5~~9}\)
231 506 pro residuo quesite extractionis, ut prediximus.