1126
De quattuor pesonibus, quorum pondus erat librarum quadraginta
Quidam habebat pesones quattuor, cum quibus ponderabat integras libras suarum mercium a libra una usque in libras
1497 40
1498. Queritur pondus uniuscuiusque pesonis.
1127
Pondus quidem primi oportuit esse unius libre, ut cum ipso ponderaretur libra una. Secundi duplum eius 1 addita, scilicet 3, vel triplum ipsius primi; cum quibus duobus pesonibus possunt ponderari a libra una usque in 4. Pondus autem tertii est 1 plus duplo amborum, hoc est triplum secundi, scilicet 9; pondus autem quarti est 1 plus duplo ponderis
1499 reliquorum trium, hoc est triplum tertii, scilicet 27; quorum ponderibus insimul iunctis faciunt 40.
1128
Unde si vis scire qualiter ponderari possunt cum his pesonibus a libra 1 usque in libras
1500 40 quelibet libre
1501, ut dicamus 14, ponitur quartus peso in una lancea
1502, et reliqui ponuntur in alia.
1129
Et cum ponitur idem quartus peso cum primo, et ab alia ponuntur reliqui, scilicet 9 et 3, tunc ponderari possunt libre 16; et cum ponuntur quartus et secundus et primus ab una parte, scilicet 27 et 3 et 1, quorum pondus est 31, et ab alia ponitur tertius, scilicet 9, tunc possunt ponderari
1503 libre 22 que sunt a 9 usque in 31; et sic intelligas in reliquis.
1130
Et si adderes quintum pesonem, cuius pondus esset triplum quarti, scilicet 81, possent
1504 ponderari cum his quinque pesonibus quotlibet libre a libra una usque in libras 121; et sic eodem ordine possunt addi pesones in
1505 infinitum.
1131
De homine qui habebat sciphos quinque argenti
Quidam dabat cuidam pro suo opere cotidie marcam 1 argenti, quam persolvebat cum sciphis quinque quos habebat, ita quod non frangebatur aliquis eorum; et hoc fecit diebus 30. Pondus primi sciphi fuit 1, cuius duplum, scilicet marce 2, fuit pondus secundi; pondus quidem tertii fuit 4, scilicet duplum secundi.
1132
Pondus autem quarti fuit duplum tertii, scilicet 8; quorum ponderibus quattuor sciphorum insimul iunctis, faciunt marcas 15; quibus extractis ex marcis 30, remanent marce 15 pro pondere quinti sciphi.
1133
In primo quidem die dedit ei primum vas. In secundo recepit ab eo ipsum primum et dedit ei secundum. In tertio reddidit dominus operario ipsum primum. In quarto die recepit dominus ab operario primum et secundum et dedit ei tertium, et sic predicto ordine persolvit eum cotidie usque in dies
1506 30.