3 Incipit pars prima6

Si volueris addere \({1 \over 3}\) cum \({1 \over 4}\), hoc te dupliciter facere docemus. Primum quidem secundum vulgi modum invenias in quo numero reperiatur \({1 \over 3}\) et \({1 \over 4}\), qui numerus sic invenitur: multiplica 3 per 4, que sunt sub virgulis; erunt 12, in quibus reperiuntur \({1 \over 4}\) \({1 \over 3}\); et ideo accipe tertiam partem eorum, que est 4, et quartam partem que est 3, et adde ea insimul; erunt 7, que divide per 12: exibunt \({7 \over 12}\), hoc est septem partes de7 duodecimis partibus unius integri.

4 Item
3 4
\({1 \over 4}\) \({1 \over 3}\)
addictio \({7 \over 12}\)
8 aliter. Describe \({1 \over 4}\) \({1 \over 3}\) in hunc modum, et multiplica 1 quod est super 3 per 4; erunt 4, que pone super \({1 \over 3}\), et 1 quod est super 4 multiplica9 per 3; erunt 3, que pone super \({1 \over 4}\), et adde ea insimul; erunt 7, que divide per 3 et per 4 qui sunt sub virgulis, hoc est per 12: exibunt similiter \({7 \over 12}\) pro eorum iunctione. Et scias quia tale est addere \({1 \over 3}\) cum \({1 \over 4}\), quale est dicere: \({1 \over 4}\) \({1 \over 3}\)10 que partes sunt unius integri? Sunt enim \({7 \over 12}\) unius integri; et sic intelligas de omnibus ruptorum additationibus.

  • 6Incipit pars prima:   om. α F R    post De additione \({1 \over 3}\) cum \({1 \over 4}\) S
  • 7de:   om. F
  • 8
    3 4
    \({1 \over 4}\) \({1 \over 3}\)
    addictio \({7 \over 12}\) (\({7 \over 12}\):   Extractio \({1 \over 12}\) | Divisio maioris per minorem \({1 \over 3}\) 1 | Divisio minoris per maiorem \({3 \over 4}\) post \({7 \over 12}\) S)
    (\({7 \over 12}\):   Extractio \({1 \over 12}\) | Divisio maioris per minorem \({1 \over 3}\) 1 | Divisio minoris per maiorem \({3 \over 4}\) post \({7 \over 12}\) S) :   om. V
  • 9multiplica:   om. R
  • 10\({1 \over 4}\) \({1 \over 3}\):   \({1 \over 4}\) et \({1 \over 3}\) R

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum septimum

Indice