158
De quatuor hominibus navem locantibus405
Quattuor homines naulegiaverunt navem ad honerandum
406 de frumento, et
407 unusquisque eorum quartam honeravit. Et primus erat daturus domino navis pro naulo \({1 \over 3}\) sui frumenti
408, secundus \({1 \over 4}\), tertius \({1 \over 5}\), quartus \({1 \over 6}\); a quibus habuit dominus navis pro eorum naulo modia 1000. Queritur quantitas totius carici navis.
Pone ut caricum quarte partis totius navis, scilicet portio uniuscuiusque, sit modia 60; quare caricum totius navis erit modia 240.
159
Et quia primus dedit

|
caricum navis |
\({10 \over 19}\) 4210 |
|
|
409 \({1 \over 3}\) sui carici, et secundus \({1 \over 4}\), tertius \({1 \over 5}\), quartus \({1 \over 6}\), accipe \({1 \over 6}\) \({1 \over 5}\) \({1 \over 4}\) \({1 \over 3}\) de 60: erunt modia 57, que vellent esse 1000. Quare dices: pro modiis 240 que pono in carico totius navis, veniunt nauclerio modia 57; quid ponam ut veniant ei modia 1000? Multiplica 240 per 1000 et divide per 57: exibunt modia \({10 \over 19}\) 4210 pro carico totius navis.
160
De eodem
Et si proponatur quod dato naulo domino navis remansisset ei modia 1000,

|
caricum navis |
\({29 \over 61}\) 1311 |
|
|
410 extrahes 57 de 240: remanent ei modia 183, que vellent esse 1000. Quare multiplica 240 per 1000 et divide per 183: exibunt modia \({29 \over 61}\) 1311 pro carico totius navis.