1260
Quidam dedit unum denarium ad usuram, ita quod in quinque annis debebat duplum ipsius denarii recipere, et in aliis quinque debebat duplum habere duorum illorum denariorum; et sic semper de 5 in 5 annis duplicabatur capitale ipsius et usura. Queritur quot denarios ex ipso denario habere debeat in 100 annis.
1261
Divide ipsos annos 100 per 5: exibunt 20; ergo vigiesies duplicatur denarius ille. Unde 20 punctorum scacherii gerit similitudinem; quare si duplicaverimus ipsum denarium vigesies, habebimus summam in qua ipse denarius ascenderit in 100 annis. Vel aliter: duplica ipsum denarium: erunt 2, in quo numero ipse denarius ascendit in primo quinquennio. Que 2 iterum multiplica in se: erunt 4, in quo numero ipse denarius ascendit in secundo quinquennio.
1262
Que 4 iterum multiplica in se: erunt 16, qui numerus est summa in qua ascendit ille denarius in quarto quinquennio. Que 16 duplica: erunt 32 pro summa quinti quinquennii. Que 32 in se multiplica: erunt 1024 pro summa decimi quinquennii. Que 1024 in se multiplica: reddunt denarios 1048576 pro summa vigesimi quinquennii, scilicet annorum ipsorum 100, qui sunt libre 4369
1586 et denarii 16.
1263
Eadem regula est de homine qui vendidit 20 paria pellium, ex primo quorum debebat habere 1 denarium, ex secundo 2, ex tertio 4, et sic semper duplicando usque ad ultimum par; quorum summa
1587 est denarius 1 minus de predicta summa.