131
De duabus navibus se se invicem coniungentibus
Naves due distabant ad invicem per aliquod spatium, quod iter prima navis explebat in diebus 5, alia in diebus 7. Queritur si ceperint iter in eadem hora, in quot diebus erunt coniuncte.
Multiplica 5 per 7: erunt 35, et tot dies pone, in quibus prima navis faciet iter suum septies, alia vero quinquies.
132
Quare adde 7 cum 5; erunt 12, et quia inter utramque navem debebant facere tantum semel illud iter, multiplica 1 per 35 et divide per 12; exibunt \({11 \over 12}\) 2, et in tot diebus erunt coniuncte. Et si vis scire in qua parte, divide 7 et 5 per 12: venient \({7 \over 12}\) totius itineris ex parte prime navis et \({5 \over 12}\) ex parte secunde. Et si proponetur
338 primam navem ire septies ad locum alterius navis et aliam redire quinquies in una die, divide semel 1 per 12; exibit hora una pro earum coniunctione, que coniunctio erit in parte predicta.