99
De quattuor monetis quando minores tres sunt257 et altera maior258 de moneta fienda
Et si ex quattuor monetis tres essent ab una parte consolaminis (scilicet
259 quod sint maiores vel minores
260 de moneta fienda, ut si dicatur: habeo monetam ad uncias 3 et ad 4 et ad 5 et ad 7, ex quibus volo facere monetam ad 6), si per modum consolationum procedere vis, fac ex unaquaque trium minorum monetarum cum maiore, scilicet cum ea que est ad 7, unam consolationem, et erunt in summa prime consolationis libre 4, scilicet libra 1 ex ea que est ad 3 et libre 3 ex ea que est ad 7.
100
Item in summa secunde consolationis erunt libre 3,
261 scilicet libra 1 ex ea que est ad 4 et libre 2 ex ea que est ad 7. Similiter in summa tertie consolationis erunt libre 2, scilicet libra 1 ex ea que est ad 5 et libra 1 ex ea que est ad 7. Adde ergo has tres summas trium consolationum: erunt libre 9
262 in summa totius consolaminis
263, ex quibus libre 6 sunt de moneta que est ad 7 et libra 1 est de unaquaque reliquarum trium monetarum.
101
Et si de
264 unaquaque minorum monetarum inequaliter mittere vis, mittes primam consolationem semel et secundam bis et tertiam ter et habebis in summa prescripti consolaminis libram 1 de moneta que est ad 3 et libras 2 de ea que est ad 4 et libras 3 de ea que est ad 5 et libras 10 ex ea que est ad 7.
Rursus
265 si vis quod multiplicatio eius quod miseris ex ea que est ad 3 in id
266 quod miseris ex ea que est ad 5 fiat equalis
267 multiplicationi eius quod miseris ex ea que est ad 4 in se et sint
268 in summa totius consolaminis libre 20, pones primam consolationem semel et secundam bis et tertiam quater et habebis proportionem rei quesite.
102
In cuius
269 proportionis summa sunt libre 18, ex quibus libre 11 sunt ex ea que est ad 7 et libre 4 ex ea que est ad 5 et libre 2 ex ea que est ad 4 et
270 libra 1 ex ea que est ad 3; et sunt libre predicte trium minorum
271 monetarum in proportione continua
272, quia sicut 4 sunt ad 2 ita 2 ad 1 vel sicut 1 ad 2 ita 2 ad 4: quare multiplicatio de 1 in 4 equatur multiplicationi de 2 in se. Unde ut summa huius consolaminis redigatur in libras 20 in hac eadem proportione, multiplica 20 ad modum societatum per 1 et per 2 et per 4 et per 11 et unamquamque multiplicationem divide per 18: exibunt de moneta que est ad 3 libre \({1 \over 9}\) 1, de ea que est ad 4 libre \({2 \over 9}\) 2
273 et de ea que est ad 5 libre \({4 \over 9}\) 4 et de ea que est ad 7 libre \({2 \over 9}\) 12.