991 De duobus hominibus habentibus panes

Duo homines fuerunt, quorum primus habuit panes 3 nummales et alter panes 2, et iverunt spatiatum ad quendam fontem. Qui cum pariter ibi venissent, sederunt ut comederent; et transeunte quodam milite invitaverunt eum, qui descendit et comedit pariter cum eis. Et cum omnes panes comedissent, miles discessit relinquens eis bizantios 5 sue curialitatis causa. Ex quibus primus accepit bizantios 3 sicuti tres habuerat panes, alter vero sumpsit reliquos duos bizantios pro suis duobus panibus. Queritur utrum divisio illa recta fuerit vel non.

992 Quidam
primus
4
secundus
1
1374 vero imperiti rectam fuisse asserunt, cum unusquisque unum habuerit bizantium pro unoquoque pane. Sed hoc falsum est, ideo quia ipsi tres comederunt omnes quinque panes, unde contingit unicuique panis \({2 \over 3}\) 1; ergo miles panem \({1 \over 3}\) 1 comedit, hoc est \({4 \over 3}\), ex panibus illius qui tres habuerat panes; ex panibus vero alterius non comedit nisi tantum \({1 \over 3}\) unius panis. Quare contingunt primo homini bizantii 4 et alteri bizantius 1.

  • 1374
    primus
    4
    secundus
    1
    :   om. S V

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum duodecimum

Indice