58
Differentia quinta150
Si autem monetas minores proposueris
151, ut moneta ad 4 et moneta ad 3 argenti in libra, et volueris ex ipsis monetis libram 1 ad uncias 7 argentum addendo conformare et quesieris uniuscuiusque nec non et argenti addiscere quantitatem
152: in hoc autem consolamine et in similibus operaberis cum cupro quod est in positis monetis, sicut operatus es in precedenti differentia cum argento.
59
Verbi gratia: adde insimul
153 uncias cupri que sunt in unaquaque

|
60 |
|
|
unc. |
|
|
12 |
|
|
unc. eris |
unc. eris |
unc. eris |
5 |
9 |
8 |
unc. arg. |
unc. mon. |
unc. mon. |
\({16 \over 17}\) 4 |
\({9 \over 17}\) 3 |
\({9 \over 17}\) 3 |
|
|
154 moneta (nam in moneta que est ad 4 sunt cupri uncie 8, que sunt a 4 in 12
155, et in moneta que est ad 3 sunt cupri uncie 9): erunt 17. Et multiplica uncias cupri fiende monete, scilicet 5, per summam consolaminis, scilicet per uncias 12; erunt 60, que divide per 17: exibunt uncie \({9 \over 17}\) 3, et tot mittes de unaquaque moneta. Residuum quod est usque in 12 uncias mittes de argento, quod est uncie \({16 \over 17}\) 4.
60
Si autem de predicto consolamine libras 7 facere volueris, rame quod est in libra monete quam vis facere, scilicet 5, multiplica
156 per libras 7; erunt libre 35, quas divide per 17: exibunt libre \({1 \over 17}\) 2, et tot mittes de unaquaque moneta. Residuum vero quod est usque in libras
157 7 pones de argento, quod est libre \({15 \over 17}\) 2.
61
Si probare volueris omnia predicta si bene recteque constiterint, videas uncias de rame vel de argento que in quolibet dictorum consolaminum fuerint, et divide eas per summam totius consolaminis. Si enim ex divisione uncias eris vel argenti que in libris illius consolaminis esse proponuntur inveneris, recte processisse absque omni dubitatione cognoscas.
Item si proponatur moneta ad uncias \({1 \over 2}\) 2 et moneta ad uncias \({2 \over 3}\) 3 et moneta ad uncias \({3 \over 4}\) 4 et moneta ad uncias \({4 \over 5}\) 5, et volueris ex eis libras 19 ad

|
unc. |
|
|
l. |
|
\({1 \over 6}\) 98 |
|
|
19 |
|
unc. |
unc. |
unc. |
unc. |
unc. |
\({1 \over 6}\) 5 |
\({1 \over 5}\) 6 |
\({1 \over 4}\) 7 |
\({1 \over 3}\) 8 |
\({1 \over 2}\) 9 |
l. arg. |
l. m. |
l. m. |
l m. |
l. m. |
\({841 \over 1877}\) 6 |
\({259 \over 1877}\) 3 |
\({259 \over 1877}\) 3 |
\({259 \over 1877}\) 3 |
\({259 \over 1877}\) 3 |
|
|
159 uncias \({5 \over 6}\) 6 argentum addendo consolare, extrahe de unciis libre, scilicet de 12, uncias predictas argenti; remanebunt pro cupro libre \({1 \over 2}\) 9 et \({1 \over 3}\) 8 et \({1 \over 4}\) 7 et \({1 \over 5}\) 6; quibus insimul iunctis faciunt \({17 \over 60}\) 31, in quibus divide multiplicationem eris fiende monete in summa consolaminis, scilicet de \({1 \over 6}\) 5
160 in 19
161: exibunt libre \({259 \over 1877}\) 3, et tot mittes de unaquaque moneta.
63
Residuum vero quod est usque in libras 19 mittes de argento, scilicet libre \({841 \over 1877}\) 6. Si autem scire volueris de \({259 \over 1877}\) que partes sint unius libre, multiplica 259 per 12, scilicet per uncias unius libre; erunt 3108, que divide per \({1 \over 1877}\): exibunt uncie \({1231 \over 1877}\) 1. Et si scire volueris de \({1231 \over 1877}\) que partes sint unius uncie, multiplica 1231 per 25, scilicet per summam ponderis denarii unius uncie; erunt 30775, que divide per \({1 \over 1877}\): exibunt denarii \({743 \over 1877}\) 16.
64
Illud enim idem quod de \({259 \over 1877}\) fecisti, potes facere de \({841 \over 1877}\), sed hoc aliter
162 expeditius fieri potest: multiplica 841 per 300, scilicet per summam ponderis denarii unius libre; erunt 252300, que divide per 1877
163: exibunt denarii \({782 \over 1877}\) 134, que sunt uncie 5 et denarii \({782 \over 1877}\) 9. Potes enim de prescripto consolamine inequaliter etiam et proportionaliter mittere ex prescriptis monetis, si feceris secundum quod in precedenti differentia fecimus.