307 De846 beccunarum reductione ad cantaria carici in Garbo

Rursus si apud Bugeam vel Septim quis in quadam navi habuerit cantaria beccunarum 31 et rotulos847 64 et voluerit eos redigere ad coriorum cantaria, quia cantaria duo beccunarum, ut diximus, sunt cantaria [G:81v] 3 coriorum, ergo et rotuli 2 beccunarum sunt rotuli 3 coriorum. 308 Quare describes cantaria 31 et rotulos848 64, hoc est rotuli 3164 sub
cor. ℞ bec. ℞
3 2
   
4746 3164
849 rotulis 2 beccunarum, et [S:55v] multiplicabis 3 per 3164 que sunt ex adverso et divides per 2: exibunt rotuli 4746, ut in descriptione ostenditur, hoc est cantaria 47 et rotuli 46. 309 Vel aliter: adde medietatem de cantariis 31 et rotulis 64 super eosdem cantaria 31 et rotulos 64850; erunt similiter cantaria 47 et rotuli 46, ut modo invenimus; et sic poteris intelligere de quibuslibet similibus. Unde nos huic octavo capitulo finem imponimus et851 ad nonum facimus transitionem.
  • 846De ~ Garbo:   om. R
  • 847rotulos:   rotuli F
  • 848rotulos:   rotuli F
  • 849
    cor. ℞ bec. ℞
    3 2
       
    4746 3164
    :   om. V
  • 85031 et rotulos 64:   47 et rotuli 46 F
  • 851et:   ut F   

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum octavum

Indice