976 De tribus hominibus denarios habentibus

Sunt tres homines denarios habentes, ex quibus si denarios primi per denarios secundi multiplicaveris facient1357 aliquem numerum. Item si denarios secundi per denarios tertii multiplicaveris facient duplum eius. Rursus si denarii tertii per denarios primi multiplicaveris facient triplum multiplicationis primi in denarios secundi. Queritur quot unusquisque habuit.

977 Quia multiplicatio denariorum secundi in denarios tertii facit duplum multiplicationis eiusdem secundi in denarios primi, ideo manifestum est quod tertius homo habet duplum primi. Iterum quia multiplicatio denariorum tertii hominis in denarios primi facit triplum1358 multiplicationis eiusdem primi in secundum, oportet ipsum tertium hominem habere triplum secundi hominis. 978 Quare reperiatur numerus in quo reperiantur \({1 \over 3}\) \({1 \over 2}\), scilicet 6, et tantum habuit tertius homo. De quibus accipe \({1 \over 2}\), quod est 3, et tantum habuit primus. Et ex ipso accipe \({1 \over 3}\), quod est 2, et tantum habuit secundus. Verbi gratia: multiplicatio de 3 in 2 facit 6; et multiplicatio de 2 in 6 facit 12, que sunt duplum de 6; et multiplicatio de 6 in 3 facit 18, que sunt triplum multiplicationis primi in secundum, scilicet de 6.

  • 1357facient:   faciant S
  • 1358triplum:   triplum respectu F

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum duodecimum

Indice