1273 Quidam habuit libras 100, ex quibus quolibet anno de 4 faciebat 5 tam de lucro quam de capitali. Queritur quot ex eis in decem et octo annis habuerit. Pro 18 annis scribe sub quadam virgula terminante in circulo a sinistra decem et octo vicibus 4, et super quelibet 4 pone 5, ut hic ostenditur: \(100 \textrm{o}{5~~5~~5~~5~~5~~5~~5~~5~~5~~5~~5~~5~~5~~5~~5~~5~~5~~5 \over 4~~4~~4~~4~~4~~4~~4~~4~~4~~4~~4~~4~~4~~4~~4~~4~~4~~4}\). 1274 Et hoc facimus quia in primo anno facit \({5 \over 4}\) ipsarum librarum 100, et in secundo facit \({5 \over 4}\) de \({5 \over 4}\) earundem, et in tertio facit \(\textrm{o}{5~~5~~5 \over 4~~4~~4}\)1601 ipsarum 100, que etiam intelligas de reliquis positis annis. Et ideo libras 100 ponende sunt retro post virgam, ut partes ipsius virge denotent partes earum. Deinde multiplica omnes numeros qui sunt super virga in se, quam summam totam multiplica per libras 100 et divides per omnia 4 que sunt sub virga. 1275 Que omnia sic fiunt levius, videlicet ut multiplices priora 5 per sequentia; erunt 25, que multiplica in se: erunt 625, que sunt1602 summa multiplicationis quattuor quinariorum. Que 625 multiplica in se: erunt 390625, que sunt1603 summa multiplicationis octo quinariorum. 1276 Que multiplica per 5: erunt 1953125,
summa
\({4~~0~~3~~4~~5~~6~~2~~4~~7~~2~~7~~0 \over 8~~8~~8~~8~~8~~8~~8~~8~~8~~8~~8~~8}\) 5551
1604 quem numerum multiplica in seipsum: reddunt pro summa omnium quinariorum 3814697265625, que multiplica per 100, et divide postea summam per omnia 4 que sunt sub virga optime coaptata1605: exibunt \({4~~0~~3~~4~~5~~6~~2~~4~~7~~2~~7~~0 \over 8~~8~~8~~8~~8~~8~~8~~8~~8~~8~~8~~8}\) 5551 pro quesita summa.

  • 1601\(\textrm{o}{5~~5~~5 \over 4~~4~~4}\):   \({5~~5~~5 \over 4~~4~~4}\) F
  • 1602que sunt Giusti   qui est ω    corr. S2
  • 1603que sunt:   qui est S    corr. S2
  • 1604
    summa
    \({4~~0~~3~~4~~5~~6~~2~~4~~7~~2~~7~~0 \over 8~~8~~8~~8~~8~~8~~8~~8~~8~~8~~8~~8}\) 5551
    :   om. S V
  • 1605coaptata:   coactata S

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum duodecimum

Indice