149
De hominibus qui comedunt frumentum
Homines 5 comedunt modia 4 frumenti in uno mense,

|
dies |
modia |
homines |
30 |
4 |
5 |
dies |
modia |
homines |
30 |
\({3 \over 5}\) 5 |
7 |
|
|
370 scilicet in diebus 30. Unde alii homines 7 querunt scire quot modia sufficient
371 eis eadem ratione in eisdem diebus 30. Describes siquidem questionem ut hic ostenditur, et multiplicabis homines 7 per modia 4 et per dies 30 qui sunt in inferiori linea et divides summam per homines 5 et per dies 30 qui sunt in superiori linea.
150
Unde relinque quod non multiplicabis per 30 nec divides per 30; ergo multiplicabis tantum 7 per 4 et divides per 5: exibunt modia \({3 \over 5}\) 5. Et scias quia ideo posuimus hanc questionem, quia inde etiam et de vino quod bibunt sepe inter mercatores oritur questio; quare eam tenaci memorie commenda ut scias in similibus questionibus similiter
372 operari.