50 Divisio 8059 per 5

Vel si voluerit dividere 8059 per 5, retineat numerum in manibus et dicat: \({1 \over 5}\) de 8 que sunt in loco miliarorum est 1 et remanent 3; deleat 8 de manu et ponat ibidem 1, et in corde retineat 3. Et cum in hoc numero in loco centenariorum non habeatur141 aliquid142 in manu, dicendum est quod sit ibi143 zephyrum, cum quo copulet 3 servata: facient 30, quorum \({1 \over 5}\) est 6, que ponat in eodem loco, scilicet centenariorum. 51 Et ducat divisionem de manu dextera ad sinistram, dicens: \({1 \over 5}\) de 5, scilicet de eis144 que sunt in loco decenarum145, est 1; deleat 5 et ponat ibidem 1 et accipiat \({1 \over 5}\) de 9 que est 1 et remanent 4, scilicet de eis que sunt in loco unitatum. Deleat ipsa 9 de manu, et ponat ibidem 1 et pro remanentibus 4 dicat \({4 \over 5}\); et sic habebit pro quesita divisione \({4 \over 5}\) 1611. Et sic in reliquis similibus divisionibus intelligatur.

52 Cum146 autem quis aliquem numerum per 10 dividere voluerit, deleat ex ipso numero147 figuram primi gradus et ponat eam super quedam 10 posita ex parte cum virgula, et ante ipsam148 ponat numerum qui remanserit post deletionem dicte prime figure; et sic poterit quemlibet numerum per 10 dividere. Verbi gratia: ut149 si voluerit dividere 167 per 10, deleat ex ipsis figuram primi gradus, scilicet 7, et ponat ea150 super quedam 10, ut diximus, ex parte servata cum virgula, et ante ipsam151 ponat remanentem numerum, scilicet 16; et sic habebit pro quesita divisione \({7 \over 10}\) 16. Et si 1673 per 10 dividere voluerit, delens152 3 de 1673, remanent pro quesita divisione \({3 \over 10}\) 167.

  • 141habeatur:   habeantur R
  • 142aliquid:   aliqui R   aliquem α
  • 143ibi:   ibidem R
  • 144de eis:   de his R   de hiis A V   deis G
  • 145decenarum:   decenariorum R
  • 146Cum:   Cumque α
  • 147numero:   om. R
  • 148ipsam:   ipsa F G R S V
  • 149ut:   om. R
  • 150ea:   eam R
  • 151ipsam:   ipsa S   ipsum R
  • 152delens:   deletis F

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum quintum

Indice