41 Divisio numerorum per 20

In 20 enim omnes numeros sic dividere possumus: relinque figuram primi gradus ipsius numeri quem78 dividere vis, et sub sequenti, hoc est sub figura secundi gradus eiusdem numeri, ponas 2, in quibus divide totum numerum us[G:62r]que ad ipsam figuram sub qua posita sunt 2; et quod ex divisione evenerit, erit \({1 \over 20}\) totius numeri quem79 dividere volueris. 42 Et si aliquid superfuerit, copula eum cum figura primi gradus quam relinquere iussimus, et quod ex copulatione exierit est hoc quod de suprascripta divisione remanebit; et si super secundam figuram80 nichil superfuerit81, erit tunc residuum prima figura tantum. 43 Verbi gratia:
  1\(\phantom{4}\)
  1234
  2\(\phantom{4}\)
  61\(\phantom{4}\)
\({14 \over 20} 61\)  
si voluerimus dividere 1234 per 20, relinquantur 4 que sunt in primo gradu, et sub sequenti figura, scilicet sub 3, ponantur 2, in quibus dividantur 123 que remanent de 1234 extractis inde 4; exibunt 61 et remanet 1, quo copulato cum 4, faciunt 14. Ergo perveniunt82 61 et remanent 14 ex divisione de 1234 in 20, ut hic ostenditur. Ex hoc enim manifestum est quod soldi 1234 sunt libre 61 et soldi 14. Ostensis itaque divisionibus de 12 et de 20, nunc vero ad prepositum83 redeamus.

  • 78quem ω   que Giusti
  • 79quem:   que F R
  • 80figuram:   figura R
  • 81superfuerit:   fuerit R
  • 82perveniunt:   veniunt F   proveniunt R
  • 83prepositum:   prepositam A F R S V   preposita G

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum octavum

Indice