145 [2] De tribus hominibus habentibus denarios 175

Tres homines habent denarios, quorum primus dixit reliquis: si daretis mihi 7 ex vestris denariis, haberem utique176 quater tantum quam vos. Secundus petit reliquis 9 et proponit se habere quinquies tantum quam ipsi; tertius177 vero querit reliquis 11 et proponit se habere sexies tantum quam ipsi. Queritur quantum unusquisque habeat.

146 Pone quidem ut primus habeat denarios 13, cum quibus adde denarios 7 quos petit reliquis: faciunt 20, quorum quarta pars, scilicet 5, remanet178 inter secundum et tertium hominem, datis illis denariis 7 primo. Ergo inter utrumque habent denarios 12, quibus additis cum 13 primi hominis reddunt denarios 25 pro summa illorum trium hominum. Ex quibus oportet ut secundus habeat \({5 \over 6}\), habitis 9 denariis quos petit reliquis, et alia sexta pars remaneat reliquis, et sic habebit quinquies tantum quam ipsi. 147 Quare accipe \({5 \over 6}\) de denariis 25: erunt \({5 \over 6}\) 20. Residuum vero, scilicet \({1 \over 6}\) 4, remanet primo et tertio homini, cum quibus adde 9 quos dant secundo homini: reddunt \({1 \over 6}\) 13 pro summa tertii et primi hominis. Ex quibus cum primus habeat 13, remanet tertio homini tantum \({1 \over 6}\) unius denarii; ergo reliqui duo habent \({5 \over 6}\) 24, scilicet residuum quod est a \({1 \over 6}\) usque in 25. 148 Ex quibus si dederint tertio homini 11, remanebunt eis denarii \({5 \over 6}\) 13 et tertius homo habebit \({1 \over 6}\) 11, qui deberent179 esse 83, scilicet sextuplum de denariis \({5 \over 6}\) 13 qui remanent primo et secundo homini. Quare in hac prima positione minuunt180 tertio homini \({5 \over 6}\) 71, scilicet differentia que est ab \({1 \over 6}\) 11 usque in 83.

149 Quare pone in secunda positione ut primus homo habeat denarios 9, scilicet 4 minus quam in prima positione; cum quibus additis denariis 7 quos petit reliquis, faciunt 16. Qui cum habeat tunc quater tantum quam reliqui, oportet ut quartam eorum partem, scilicet 4, habeant ipsi; cum quibus additis denariis 7 quos dant primo, faciunt denarios 11, et tot habent inter secundum et tertium hominem. 150 Quibus additis cum denariis 9 primi hominis, reddunt denarios 20 pro summa illorum trium hominum; ex quibus quinque sextas, scilicet \({2 \over 3}\) 16, oportet ut secundus habeat, habitis 9 denariis quos petit reliquis. Reliqua vero pars, scilicet sexta, remanet tertio et primo homini, que est \({1 \over 3}\) 3; cum quibus additis 9 quos dant secundo, reddunt pro summa eorum denarios \({1 \over 3}\) 12. 151 Ex quibus cum primus habeat 9, remanent tertio denarii \({1 \over 3}\) 3, a quibus usque in 20 remanent \({2 \over 3}\) 16 secundo et primo homini; ex quibus extractis 11 quos dant tertio, remanent eis \({2 \over 3}\) 5; et tertius homo habet, habitis ipsis 11, denarios \({1 \over 3}\) 14, qui deberent esse denarii 34, scilicet sextuplum de denariis \({2 \over 3}\) 5 qui remanent primo et secundo homini. 152 Quare in hac secunda positione minuunt tertio homini denarii \({2 \over 3}\) 19, scilicet differentia que est ab \({1 \over 3}\) 14 usque in 34. In prima enim positione minuerunt ei denarii \({5 \over 6}\) 71; ergo per denarios 4 quos minuimus primo homini in secunda positione, adpropinquavimus \({1 \over 6}\) 52, scilicet differentiam que est a \({5 \over 6}\) 71 usque in \({2 \over 3} 19\)181, et restant ad adpropinquandum ipsi denarii \({2 \over 3}\) 19. 153 Quare multiplica \({2 \over 3}\) 19 per 4 et divides per \({1 \over 6}\) 52: exibit182 \({159 \over 313}\) 1, quo
  minui
\({1 \over 6} 52\) 4
\({2 \over 3} 19\)  
183 extracto de denariis 9 secunde positionis, remanent primo homini denarii \({154 \over 313}\) 7; cum quibus adde 7 quos petit reliquis: erunt \({154 \over 313}\) 14, quorum quarta pars, scilicet \({195 \over 313}\) 3, remanet reliquis; quibus additis cum ipsis denariis 7 quos dant184 primo homini, reddunt pro eorum summa denarios \({195 \over 313}\) 10. 154 Quibus additis cum denariis \({154 \over 313}\) 7 primi hominis, reddunt pro summa tota185
primus
\({154 \over 313} 7\)
secundus
\({30 \over 313} 6\)
tertius
\({165 \over 313} 4\)
186 illorum trium hominum denarios \({36 \over 313}\) 18. Ex quibus cum secundus habeat quinque sextas, habitis 9 denariis quos petit reliquis, accipe \({5 \over 6}\) de denariis \({36 \over 313}\) 18, qui sunt denarii \({30 \over 313}\) 15, et extrahe inde denarios 9 quos secundus petit reliquis: remanebunt secundo homini denarii \({30 \over 313}\) 6. 155 Quos adde cum denariis \({154 \over 313}\) 7 quos habet primus: erunt denarii \({184 \over 313}\) 13, a quibus usque in summam187 trium hominum, scilicet188 \({36 \over 313}\) 18, desunt \({165 \over 313} 4\)189, et tot habet tertius homo.

  • 175ante De tribus hominibus habentibus denarios habent φ H (vide adnotationes Giusti) De duabus (duobus L) avibus. Due aves erant super altitudinem duarum turrium, quarum una erat alta passibus 40, altera 30, et distabant in solo passibus 50; et uno ictu descenderunt pari volatu ad centrum ( ex centu L) cuiusdam fontis et pariter uno momento ad ipsum devenerunt, qui erat inter utramque turrim. Quod uno momento moverunt et uno momento iunxerunt nichil (ante nichil del. nihil L) aliud est nisi quod recte linee que descendunt a summitatibus turrium usque ad centrum fontis sunt ad invicem equales; quare (quarte L), sicut (sicut Giusti   sic φ H) in geometria aperte monstratur, multiplicatio longitudinis cuiuslibet illarum turrium in se ipsa, addita cum multiplicatione spatii soli quod est ab ipsa turri usque ad centrum fontis in se ipsum, faciunt quantum multiplicatio recte linee in se ipsa, que ascendit a centro fontis usque ad altitudinem ipsius turris. His (Hic L) itaque cognitis, pone ut centrum fontis distet (distat H) a maiori turri
    500 5
    300 3 (om. L)
    (om. L) passibus quibuslibet (quilibet F), ut dicamus 10, et multiplica 10 in se: erunt 100 (100 supra lineam F), que (om. F    in marg. F2) adde cum multiplicatione altitudinis maioris turris in se ipsa, scilicet cum 1600: erunt 1700, que serva (que adde que serva ex adde F). Et multiplica residuum spatii, scilicet 40, in se ipsa, cum sint ( ex sinti L) distantia (differentia F) centri illius a minori turri: erunt 1600, que adde cum multiplicatione minoris turris in se, scilicet cum 900: facit (ante facit del. fit F) 2500 (2500 quam F), que debent (deberet H) esse 1700, sicut fuerunt alie due multiplicationes. Ergo in hac positione sumus longe a veritate 800, scilicet distantia que est a (ad L) 1700 usque in 2500. Quare elongabis centrum fontis a maiori turri: elongetur quidem passibus 5 ultra primam positionem, scilicet passibus 15 longe ab ipsa maiori turri. Et multiplica 15 in se (ipsum 15 in se L   15 in se ipsa H); erunt 225, que adde cum multiplicatione maioris turris, scilicet cum 1600: erunt 1825. Similiter multiplica 35 per se (per se ipsa H), que sunt distantia centri fontis a minori turri: faciunt 1225 (ante 1225 del. 2125 H), quibus additis cum 900, scilicet cum multiplicatione altitudinis minoris (minori L   maioris F) turris, faciunt 2125, que deberent esse 1825 suprascripta ratione. Quare in hac secunda positione sumus longe a veritate 300. In prima enim fuimus longe 800. Ergo dices: pro quinque passibus quos elongavimus centrum fontis a maiori turri, adpropinquavimus 500 veritati; quantum enim elongabimus ipsum centrum ab eadem maiori turri, ut (vero L   om. H) adpropinquamus (appropinquavimus H) 300 que (que:   om. F) restant ad adpropinquandum? Multiplica 5 per 300 et divides per 500: exibunt passi 3, quibus additis cum passibus 15, reddunt passus 18, et
    distantia maioris
    18
    minoris
    32
    tantum distat fons a maiori turri. Residuum vero spatii, scilicet 32, distat a minori turri (turri:   om. H). Verbi gratia: multiplicatio de 18 in se ipsa (ipsam H) addita cum multiplicatione de 40 in se ipsa (ipsa Giusti   ipsum F   ipsas H   om. L) faciunt quantum (quantum:   om. L) multiplicatio de 32 in se ipsa, addita cum multiplicatione de 30 in se ipsa (ipsum F), ut oportet. φ H
  • 176utique:   itaque α
  • 177tertius ~ ipsi:   om. F S    in marg. F2 S2
  • 178remanet:   remanent α
  • 179deberent:   debent φ
  • 180minuunt Giusti   minuit ω    emendavit P
  • 181in \({2 \over 3} 19\):   in \({1 \over 3} 19\) φ S
  • 182exibit:   exibunt α
  • 183
      minui
    \({1 \over 6} 52\) 4
    \({2 \over 3} 19\)  
    :   om. V
  • 184dant:   dat S
  • 185tota:   om. S   
  • 186
    primus
    \({154 \over 313} 7\) (\({154 \over 313} 7\):   \({54 \over 313} 7\) α)
    secundus
    \({30 \over 313} 6\)
    tertius
    \({165 \over 313} 4\)
    (\({154 \over 313} 7\):   \({54 \over 313} 7\) α) :   om. S V
  • 187summam:   summa φ S
  • 188scilicet:   scilicet in S
  • 189\({165 \over 313} 4\):   \({65 \over 313} 4\) S
  • 2(13.145) Prima di questo testo troviamo in φ (e H) la soluzione per elchathaym del problema di due uccelli che volano dalla sommità di due torri per arrivare simultaneamente a una fonte posta fra la due. Questo problema sta nella prima parte del capitolo, nella quale Leonardo affronta per elchathaym dei problemi che aveva già risolto in capitoli precedenti con metodi differenti (vedi (13.43)). Diversamente dagli altri problemi di questa prima parte, questo non era stato affrontato in precedenza, e sarà risolto geometricamente solo nel capitolo 15 (vedi (15.109-114)). Invero un problema simile era stato discusso nella prima versione del capitolo 12, che conteneva una parte geometrica più tardi ampliata e spostata al capitolo 15. Per questa ragione si può assumere che il problema risalga a una prima versione del capitolo 13, e di conseguenza lo ho espunto.

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum tertium decimum

Indice