13 Incipit capitulum primum47

Novem figure Indorum hee sunt

VIIII48 VIII VII VI V IIII III II I
9 8 7 6 5 4 3 2 1
 

14 Cum his49 itaque novem figuris et cum hoc signo 0, quod arabice zephirum appellatur, scribitur quilibet50 numerus, ut inferius demonstratur. Nam numerus est unitatum perfusa collectio sive congregatio unitatum, qui per suos in infinitum ascendit gradus. Ex quibus primus ex unitatibus que sunt ab uno usque in decem constat. Secundus ex decenis que sunt a decem51 usque in centum fit. Tertius fit ex centenis que sunt a centum usque in mille. Quartus fit ex millenis que sunt a mille usque in decem milia, et sic sequentium graduum in infinitum quilibet ex decuplo sui antecedentis constat.

15 Primus gradus in descriptione numerorum52 incipit a dextera. Secundus vero versus sinistram sequitur primum. Tertius secundum sequitur, quartus53 tertium et quintus quartum, et semper sic versus sinistram gradus gradum sequitur. Figura itaque que in primo reperitur gradu se ipsam representat, hoc est si in primo gradu fuerit54 figura unitatis unum representat, si binarii duo, si ternarii tria, et ita per ordinem que secuntur, usque si novenarii novem. 16 Figure quidem que in secundo gradu fuerint tot decenas representant quot in primo unitates; hoc est si figura unitatis secundum occupat gradum denotat decem, si binarii viginti, si ternarii triginta, et55 si novenarii nonaginta. Figura namque que in tertio fuerit gradu tot centenas denotat quot in secundo decenas vel in primo unitates. Ut si figura unitatis centum, si binarii ducenta56, si ternarii trecenta57, et si58 novenarii nongenta59. Ipsa igitur que fuerit60 in quarto gradu tot millenas quot in tertio centenas aut in secundo decenas vel in primo unitates denotat, et sic semper mutando gradum numerus decuplando ascendit.

17 Et ut hoc quod dictum est lucidius declarescat, ipsum cum figuris ostendatur. Si figura septenarii fuerit in primo gradu et ternarii in secundo, ambe insimul \({XXXVII \over 37}\)61 denotant; vel econtra62 figura ternarii in primo et septenarii in secundo \({LXXIII \over 73}\)63 denotabunt. Item si figura quaternarii fuerit in primo et unitatis in secundo sic: 14, nimirum XIIII denotabunt; vel si figura unitatis fuerit in primo, et quaternarii in secundo sic: 41, denotabunt XLI64. Rursus in primo 7 et 265 in secundo faciunt \({XXVII \over 27}\)66; contrarium enim facit67 \({LXXII \over 72}\)68. 18 Si autem septuaginta tantum quis69 scribere voluerit, ponat in primo gradu 070 et post ipsum ponat figuram septenarii sic: 7071; si octuaginta, sequatur zephyrum figuram octonarii sic: 80. Hac itaque demonstratione quemlibet numerum a decem usque in centum cum duabus figuris scribere potes. 19 Cum tribus vero a centum scribitur usque in mille; ut si figura octonarii fuerit in primo et quinarii in secundo et unitatis72 in tertio: 158, centum quinquaginta octo denotabunt; et econverso si figura unitatis fuerit in primo et quinarii in secundo et octonarii in tertio: 851, octingenta et quinquaginta unum73 denotabunt; vel econtra si figura octonarii fuerit in primo et unitatis in secundo et quinarii in tertio, denotabunt74 \({DXVIII \over 518}\)75. 20 Item si permutatim figura quinarii fuerit in primo, octonarii76 in secundo et unitatis in tertio, denotabunt \({CLXXXV \over 185}\)77. Item si figura unitatis fuerit in primo, octonarii in secundo, et quinarii in tertio, nimirum denotabunt \({DLXXXI \over 581}\)78. Tres79 vero unitates sic: 111, centum undecim faciunt80. 21 Verum si quingenta81 tantum scribere volueris, in primo et in82 secundo gradu ponas zephyra et in tertio figuram quinarii hoc modo: 500; et sic cum duobus zephyris quemlibet centenariorum numerum83 scribere poteris. Et si centenaria cum decenis sine84 unitatibus scribere volueris, ponas in primo gradu zephyrum, in secundo decenas, et in tertio centenas quas volueris. 22 Verbi gratia: si in primo gradu fiat zephyrum et in secundo figura85 novenarii et in tertio binarii, denotabunt \({CCXC \over 290}\)86. Si autem absque decenis centenaria cum unitatibus scribere volueris, pones87 in secundo gradu, scilicet in loco decenarii zephyrum, et in primo numerum unitatum quem volueris et in tertio centenariorum; ut si in primo fuerit figura novenarii et in secundo zephyrum et in tertio binarii \({CCVIIII \over 209}\)88. Et sic secundum supradictam demonstrationem qualem volueris numerum89 a centum usque in mille scribes cum tribus figuris. Cum quattuor namque a mille usque in decem milia, ut in sequenti cum figuris numeris90 super notatis ostenditur.
MI MMXXIII MMMXXII MMMXX MMMMMDC MMM MCXI MCCXXXIII MMMMCCCXXI
1001 2023 3022 3020 5600 3000 1111 1234 4321
91 23 Et sic92 in reliquis numeris est procedendum. Cum quinque namque figuris scribuntur omnes numeri incipiendo a decem milibus93 usque ad94 centum milia; cum sex vero a centum milibus usque in mille milia, et sic deinceps, addendo figuram figuris, numerus gradatim95 in decuplum ascendit. Unde si contingerit quod aliquem96 numerum multarum figurarum propter multitudinem figurarum quis legere vel97 intelligere nequeat, qualiter legere et intelligere ipsum debeat ostendere procurabo.

24 De prima itaque figura, hoc98 est de figura primi gradus, dicat unum.

De secunda, que est in secundo gradu, dicat decem.

De tertia, que erit99 in tertio gradu, dicat centum, et adcentet eam in superiori parte.

De quarta namque figura eiusdem numeri dicat mille, et adcentet eam in inferiori parte.

De quinta vero dicat decem milia.

25 De sexta itaque centum milia et adcentet eam in superiori parte.

De septima dicat mille milia et adcentet eam rursum in inferiori parte.

De octava dicat decem milia milium.

De nona dicat centum milia milium et adcentet eam in superiori parte.

De decima dicat mille milia milium et adcentet eam in inferiori parte.

26 Et sic semper per hos tres numeros, scilicet per millenos et decem millenos et centum millenos, et100 adcentando millenos in inferiori parte et centum millenos in superiori101, usque ad ultimum gradum numeri102 studeat adcentare. 27 Et inde incipiat legere numerum ab ultimo gradu ipsius per adcenta predicta, dicendo semper de inferioribus adcentis tot milia milium quot adcenta fuerint ante ipsa103 in inferiori parte versus primum gradum, et de superioribus104 adcentis dicens tot centum milia, quot adcenta fuerint ante ipsa105 in inferiori parte similiter versus primum gradum numeri106; et de figuris que non fuerint adcentate post quartum gradum numeri dicet tot decem millenas quot adcenta fuerint ante ipsas in inferiori parte; et sic poterit cognoscere et legere qualem107 voluerit numerum multarum figurarum.

28 [3] Et ut108 hoc melius intelligatur, quendam numerum octo figurarum proponamus: 87‚6'54‚3'21. De uno109 namque quod est in primo gradu dicet unum; de 2110 que sunt in secundo dicet decem; de 3111 que sunt112 in tertio dicet centum, que adcententur in superiori parte. De 4113 que sunt114 in quarto gradu dicet mille, que adcententur in inferiori parte, ut in prescripto numero ostenditur. 29 De 5115 que sunt116 in quinto gradu dicet decem milia; de 6117 que sunt118 in sexto gradu dicet centum milia, que adcententur in superiori parte; de 7119 que sunt120 in septimo gradu dicet mille milia, que adcententur in inferiori parte; de 8121 que sunt122 in ultimo gradu dicet decem milia milium123. Ergo124 habetur125 in suprascripto126 numero octuaginta septem milia milium, propter duo inferiora adcenta, quorum unum est sub 7 et127 aliud sub 4, et insuper sexcenta quinquaginta quattuor miliaria, et insuper CCCXXI.

30 Item proponamus alium numerum de128 novem figuris 257‚6’04‚8’13, quo per ordinem adcentato cognoscitur quod continetur in ipso ducenta quinquaginta septem milia miliaria et sexcenta quattuor miliaria et octingenta tredecim. Item129 alius numerus de tredecim figuris proponatur 1‚0’07‚5’43‚2’89‚0’81, pro cuius adcentis cognoscitur ipsum130 esse mille septem milia milia miliaria et quingenta quadraginta tria milia miliaria et ducenta octuaginta novem miliaria et insuper octuaginta unum.

31 Possumus enim aliam tradere regulam leviam131 qua poteris citissime132 legere numerum plurium133 figurarum. Verbi gratia, proponamus134 numerum 15 figurarum 678-935-784-105-296135. Dimissis tribus primis136 figuris, scilicet 296, super quibuslibet aliis tribus protrahe137 virgulam in modum arcus ut in premisso exemplo, et pro qualibet virgula dices milia138, et illas tres figuras quas in principio dimisisti139 leges sicut stant. 32 Et sic dices sexcenta septuaginta octo140 milia milia milia141 milium, cum quattuor sint142 virgule, et noningenta et triginta143 quinque milia milia milium144, cum supersint tantum tres virgule, et septingenta octuaginta quattuor milia milium145, cum due supersint linee146, et 105 milia147, cum una tantum sit virgula, et 296 pro illis tribus quas in principio dimisisti. Et si post148 ultimum arcum149 remaneat150 una figura vel due, pones151 ipsas sub ultima virgula, et leges eas omnes quattuor vel omnes quinque simul. Et sic poteris legere numerum quotcumque volueris152 figurarum.

33 Predictis figuris earumque gradibus secundum materiam superius descriptam cum frequenti usu bene cognitis, oportet eos qui arte abbaci uti voluerint, ut subtiliores et ingeniosiores153 appareant, scire computum per signa manuum154 secundum magistrorum abbaci usum antiquitus sapientissime inventa.

34 Que signa sunt hec. Curvatio auricularis digiti sinistre manus super medium vole155 idest156 palme manus notat unum. Curvatio quidem eiusdem cum anulari similiter super mediam157 volam duo, cum quibus cum curvatur158 medius tria. Curvatio autem anularis et medii similiter159 super mediam volam 4160. Curvatio vero medii tantum 5. Anularis 6. Positio quippe161 auricularis sursum super volam 7, super162 quem locum cum ponitur auricularis et anularis163 notantur 8. Positio quidem eorundem cum medio164 super eundem locum 9. 35 Cum ab extremitate indicis et165 pollice fit circulus in nodo pollicis, denotant166 10. Cum pollex et index sunt extensi et tangunt se 20. Cum ab extremitate eorundem fit circulus 30. Cum ponitur pollex super indicem in exteriori parte indicis 40. Curvatio pollicis super principium indicis 50. Curvatio indicis super curvatum pollicem 60. Curvatio indicis super extremitatem extensi pollicis 70. Curvatio itaque indicis super ungulam167 extensi pollicis 80. Item curvatio totius indicis in se 90. 36 Centenaria quoque et miliaria fiunt in dextera manu eodem ordine, scilicet signum unitatis facit 100 in dextera manu, binarii quidem 200, decenarii autem168 mille, et signum nonagesimum169 facit 9000 ut170 in sequenti pagina pictis manibus demonstratur. Componuntur itaque in manibus cum his signis omnes reliqui numeri qui sunt a decem usque in decem milia hoc modo: ex signo vigenarii et ex signo ternarii171 componuntur 23, et ex signo trium milium et ex signo quingentarum componuntur in dextera manu tria milia quingenta, et sic intelligas in reliquis172.

  • 47capitulum primum:   primum capitulum F
  • 48VIIII:   om. numeros romanos supra indos toto capitulo F
  • 49Cum his ~ constat:   Notis igitur prescriptis figuris atque eis tenaciter memorie commendatis, notandum est qualiter cum eis quilibet numerus perfecte scribitur. Primum quidem quod sit numerus. Numerus est perfusa unitatum collectio vel compositio unitatum. Numerus autem dividitur in gradibus. Quorum primus est ab uno usque in decem. Secundus vero a decem usque in centum. Tertius quoque a centum usque in mille. Quartus a mille usque in decem milia, et sic qui sequunt infinita ut sextus, septimus et octavus gradus et que deinceps semper dupplicando ascendunt S
  • 50quilibet:   quemlibet R
  • 51a decem:   om. α
  • 52in descriptione numerorum:   om. R
  • 53quartus ~ sequitur:   om. R
  • 54fuerit:   reperitur S
  • 55et:   om. F R
  • 56ducenta:   ducentum R
  • 57trecenta:   trecentum R
  • 58et si:   et α F S   si R
  • 59nongenta:   nongentum R
  • 60fuerit:   fuerint R
  • 61\({XXXVII \over 37}\):   \({ \over 37}\) F   \({trigintaseptem \over 37}\) S
  • 62econtra:   econtra si R
  • 63\({LXXIII \over 73}\):   \({ \over 73}\) F
  • 64XLI:   scilicet XXXXI R
  • 65in primo 7 et 2:   72 et F
  • 66\({XXVII \over 27}\):   \({ \over 27}\) F   
  • 67facit:   faciunt R
  • 68\({LXXII \over 72}\):   \({ \over 72}\) F
  • 69quis:   om. F
  • 700:   quoddam tale signum 0 quod arabice vocatur zefirum S
  • 7170:   \({LXX \over 70}\) R
  • 72et unitatis:    post corr. F R S   et octonarii ante corr. F R    ut vid. S
  • 73 octingenta et (octingenta R) quinquaginta unum:   om. A
  • 74tertio, denotabunt:   tertio R
  • 75\({DXVIII \over 518}\):   \({ \over 518}\) F
  • 76octonarii:   et octonarii R
  • 77\({CLXXXV \over 185}\):   \({ \over 185}\) F
  • 78\({DLXXXI \over 581}\):   \({ \over 581}\) F
  • 79Tres ~ faciunt:    in marg. R    post numero scribere poteris α
  • 80faciunt:   denotabunt R
  • 81quingenta:   quinquaginta F
  • 82in:   om. α
  • 83numerum:   om. R
  • 84sine:   sive F
  • 85figura:   figuram R
  • 86\({CCXC \over 290}\):   \({ \over 290}\) F
  • 87pones:   ponas 0 R
  • 88\({CCVIIII \over 209}\):   \({ \over 209}\) F
  • 89numerum:   numerus F
  • 90cum figuris numeris:   numeris cum figuris R
  • 91
    MI MMXXIII MMMXXII MMMXX MMMMMDC MMM MCXI MCCXXXIII MMMMCCCXXI
    1001 2023 3022 3020 5600 3000 1111 1234 4321
    :    tabulam numerorum verso ordine S
  • 92sic:   om. α
  • 93decem milibus:   decem milia F
  • 94ad:   in R
  • 95numerus gradatim:   gradatim numerus R
  • 96aliquem:   aliquando R
  • 97vel:   et R
  • 98hoc ~ gradus:   que est designata in primo gradu R
  • 99erit:   est R
  • 100et:   om. R
  • 101superiori:   superiori parte S
  • 102numeri:   figure R
  • 103ipsa:   ipsam α F
  • 104superioribus:   superibus S
  • 105ipsa Giusti   ipsos ω
  • 106numeri:   om. R
  • 107qualem:    bis α
  • 108ut:   om. S
  • 109uno:   numero R
  • 1102:   binario 2 F G   binario R V
  • 1113:   ternario 3 F G V   ternario R
  • 112que sunt:   qui sunt α F S
  • 1134:   quaternario est 4 F G V   quaternario R
  • 114que sunt:   qui sunt α F
  • 1155:   quinario 5 F   quinario est 5 G V   quinario R
  • 116que sunt:   qui sunt A   quem sunt G V   qui est F
  • 1176:   senario 6 F   senariis est 6 G V   senario R
  • 118que sunt:   qui sunt A   qui est F
  • 1197:   septenario 7 F G V   septenario R
  • 120que sunt:   que est F   qui est α
  • 1218:   octonario est 8 G V   octonario F R   8 supra lineam F2
  • 122que sunt:   qui sunt G V   qui est A F
  • 123milium:   om. α F S
  • 124Ergo:   Quare S
  • 125habetur:   habebit R
  • 126suprascripto:   supradicto F
  • 127et:   om. R
  • 128de:   om. R
  • 129Item ~ unum:   om. V
  • 130ipsum:   om. R
  • 131regulam leviam (leviorem S):   leviam regulam G
  • 132citissime:   certissime R
  • 133plurium:   plurimum R
  • 134proponamus:   ponamus R
  • 135678-935-784-105-296:   687-935-784-185-296 R
  • 136tribus primis:   primis tribus R
  • 137tribus protrahe:   protrahendo R
  • 138milia:   om. F
  • 139dimisisti:   dimisistis F
  • 140septuaginta octo:   octuaginta septem R
  • 141milia milia milia:   milia S
  • 142milium, cum quattuor sint:   miliarum, quod tantum quatuor sunt R
  • 143et triginta:   triginta R
  • 144milium:   miliarum R
  • 145milium:   miliarum R
  • 146supersint linee:   sint virgule R
  • 147105 milia ~ 296:   centum octuaginta quinque miliarum et ducenta nonaginta sex R
  • 148post:   propter ( ut vid. G R) α R
  • 149arcum:   cum spatio ante relicto F   numerum cum α R
  • 150remaneat:   remanetur A G R   remanentur V
  • 151pones:   pone F   eorum α R
  • 152volueris:   poteris F
  • 153ingeniosiores Giusti   ingeniores ω
  • 154signa manuum:   singula manu R
  • 155vole:   om. α R
  • 156idest:   om. R
  • 157mediam:   medium R
  • 158cum curvatur:   curvatur F   cum vartur S
  • 159similiter:    supra lineam F   om. α R
  • 1604:   om. F
  • 161quippe:   quippe eiusdem S
  • 162super bis R
  • 163auricularis et anularis:   anularis et auricularis V
  • 164medio:   medio sunt R
  • 165et:   om. R
  • 166denotant:   denotat R
  • 167ungulam:   virgulam R
  • 168autem:   autem facit S
  • 169nonagesimum:   90 R
  • 170ut ~ demonstratur:   om. S
  • 171ex signo ternarii:   ternarii R
  • 172post reliquis habent Que etiam signa pictis manibus in subsequenti pagina demonstratur S    Confirmatur hec maneries computandi auctoritate beati Yeronimi sic dicentis: XXX referuntur ad nuctias ( sic, sed nuptias ). Nam et ipsa digitorum coniunctio et quasi molli osculo se complexans et federans maritum pingit et coniugem. Sexaginta vero ad viduas eo quod in angustia et tribulatione sunt posite. Unde et superiori digito deprimuntur: quantoque maior est difficultas exparte quondam voluptatis ( ex voluptatib R) illecebris (ante inllecebris del. inleg R) abstinere, tanto maius est premius; porro centesimus numerus de sinistra transfertur ad desteram et eisdem quidem digitis sed non eadem manu quibus in leva significantur nupte et vidue, circulum faciens exprimit virginitatis coronam. Non autem miretur alicuius prudentia in numeratione centesimi numeri beati Yeronimi et quorundam aliorum nos in libro nostro computationis locum mutasse quia quamvis et ipsi aliquando usi fuerimus ipso modo eandem visum est melius ut illic in dextera locum numerus centesimus obtineret ut ibi prius in leva unitas obtinebat R
  • 3(1.28-29) FGV aggiungono binario, ternario, ecc. prima delle corrispondenti cifre 2, 3, ecc. (ad es. de binario 2 FG, de ternario 3 FGV), talvolta aggiungendo est (de quaternario est 4 FGV, de quinario est 5 GV). Solo AS hanno le sole cifre, mentre R le omette del tutto. Inoltre il pronome e il verbo che seguono mostrano diverse varianti: que sunt, qui est, qui sunt. Molto probabilmente le parole binario, ternario, ecc. erano in margine in α, un fatto che potrebbe spiegare la loro assenza in alcuni manoscritti e lo spurio est in altri. Se queste aggiunte siano state fatte dallo stesso Leonardo o da qualcun altro è questione di opinione; io ho deciso per il no e di conseguenza le ho espunte.

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum primum

Indice