162
Probatio suprascripte divisionis538
Quam divisionem
539 si per pensam de 11 probare voluerit, dividat
540 574930 per 11: remanent 4, que servet
541 pro pensa. Et dividat exeuntia 1021 similiter per 11: remanent 9, que multiplicet per 2 que remanent ex divisis 563 per 11; erunt 18, quibus addat pensam numeri remanentis super virgam, scilicet de 107, que pensa est 8, quia divisis 107 per 11 remanent 8; et sic habebit 26, quibus divisis per 11 remanent 4, ut pro pensa oportet remanere.
163
Ad habendum
542 itaque arbitrium in ponendis figuris in exeuntibus numeris, cum numeri trium figurarum vel plurium
543 dividuntur per numeros trium figurarum, tale tradimus magisterium, ut consideret si divisor numerus prope fuerit alicui numero centenario
544, sive plus, sive minus sit eo, et aspiciat contra quot figuras sit ponenda figura in numero exeunte, et ex illis figuris relinquat duas que sunt in secundo et in
545 primo gradu earum.
164
Residuum vero numerum
546 dividat per numerum centenariorum cui divisor propior extiterit, et quot
547 ex divisione provenerit erit ponenda figura, vel parum plus si divisor erit minus numero predicto centenariorum, vel parum minus si divisor fuerit plus eodem numero centenariorum. Verbi gratia: volumus dividere 1247 per 421, relinquemus 47
548 et dividemus 12 que remanent per 4, cum 421 sint propior 400 quam alio centenario numero; venient 3. Sed dandum erit minus, quia 421 sunt plus de 400, et
549 si essent minus ut 379, dandum esset plus; et sic intelligat
550 in reliquis.
165
Et si divisor numerus esset propior alicui centenario et dimidio, ut 150 vel ducentis quinguaginta, et ceteris similibus, tunc relictis duabus figuris predictis reliquum numerum duplicet, et duplicatam summam per duplum centenariorum et dimidii dividat, et habebit arbitrium ponende figure. Verbi gratia, volumus dividere 2137 per 563; dividemus 21 per \({1 \over 2}\) 5, hoc est duplum de 21, scilicet 42, per duplum de \({1 \over 2}\) 5, hoc est per 11: exibunt 3 et plus, et hoc modo accipiatur arbitrium in similibus.
166
Item si 5950000 per 743 dividere voluerit, descriptis numeris, ponat 8 supradictis
551 dispositis

|
336\(\phantom{000}\) |
5950000 |
743 |
8\(\phantom{0000}\) |
|
|
552 sub
553 0 quarti gradus, scilicet quia relictis 50 de 5950
554, remanent 59; quorum duplum si dividatur per duplum de \({1 \over 2}\) 7
555 propter divisorem qui est prope 750, fere 8 veniet ex divisione; et multiplicet 8 per 7 divisoris: erunt 56, que extrahat de 59; remanent 3, que ponat super 9.
167
Et 8 per 4 fiunt 32, que extrahat de 35: remanent 3, que ponat super 5, et dampnet ipsa 3
556 que fuerunt posita super 9. Et 8 per 3 divisoris fiunt 24, que extrahat de 30: remanent 6, que ponat super 0, et deleat 3 que fuerunt super 5. Et sic semper multiplicata posita figura singulariter per figuras divisoris numeri, incipiendo scilicet ab ultima usque ad primam veniendo, semper oportet divisionem remanere in ipsa figura sub qua figura poni precipitur, ut in prima huius divisionis descriptione demonstratur.
168
Post hec ponat duo zephyra sub duobus zephyris tertii et secundi gradus, ideo quod utraque zephyra copulata cum 6 minorem faciunt numerum quam 743. Unde sumenda sunt 6 cum tribus zephyris, scilicet 6000, et in 743 dividenda, pro qua divisione ponenda sunt 8 in primo gradu exeuntis numeri, scilicet sub 0 primi gradus, quia diviso duplo de 60 per duplum de \({1 \over 2}\) 7 veniunt 8.
169
Quibus 8 in 7 multiplicatis et de 60 extractis remanent 4, que 4 ponat super 0 tertii gradus et dampnet 6 que sunt super 0 quarti gradus; et iterum 8 in 4 divisoris multiplicatis et de 40 extractis remanent
557 8; nam sicut multiplicatio prescriptorum 8 per ordinem de gradu mutatur
558 in gradum in divisori numero, ita eorum multiplicationes in dividendo
559 numero de gradu in gradum mutari debent.
170
Ponat siquidem remanentia 8 super 0 secundi gradus, et deleat ipsa 4 que

|
648\(\phantom{0}\) |
5950000 |
743 |
8008 |
\({56 \over 743}\) 8008 |
|
|
560 fuerunt
561 posita super 0 tertii gradus, et multiplicet 8 per 3: fiunt 24, que extrahat de 80; remanent 56, que ponat super virgulam de 743, et ante ipsam ponat 8008, et habebit preposite
562 divisionis quantitatem.
171
Et cum per ea que de divisionibus dicta sunt
563 plenum magisterium haberi possit in dividendis numeris per numeros quattuor figurarum et plurium
564, tamen ut melius intelligantur, quedam divisiones per aliquot numeros quattuor figurarum demonstrentur.