18 Cum autem secundum prescriptam iunctionis doctrinam numeros addere59 quis sciverit, et voluerit colligere summas expensarum navium et similium in quibus continentur libre et soldi et denarii, intelligat a camerario vel a60 scriba vel a renuntiatore, secundum quod dixerit singulariter expensas vel emptiones singulariter quarumlibet rerum; 19 et describat in tabula linealiter pretium uniuscuiusque rei, collocans libras sub libris, soldos sub soldis, denarios sub denariis expensarum uniuscuiusque faciei vel cartule; et tunc faciat se optime ab ipso qui expensas renuntiat abscultari, ne forte aliquam fallaciam scripserit in tabula; et correcta in tabula descriptione expensarum, colligat omnes denarios et faciat inde soldos; 20 et denarios61 qui superfuerint soldis reservet, et factos soldos62 describat sub soldis in tabula63 et colligat eos, et de eorum summa faciat libras, quas ponat inferius in lineatione librarum, et soldos qui superfuerint factis libris super soldos post denarios servatos reservet. Post hec accipiat summam librarum, et sic habebit summam ipsius pagine vel cartule.

21 Verbi gratia: ut si quidam64 renuntiet in quadam expensa quod dedisset in tali et in talibus rebus65, ut in sequenti66 pagina67 denotatur, addiscat scribere numeros librarum, soldorum et denariorum sicut in eadem68 pagina describuntur69, in qua pagina70 denarii qui sunt in ea71 sunt in summa72 73, qui sunt soldi73 6 et denarius74 1; cum quibus soldis 6 iunctis soldis qui sunt in eadem75 pagina, fiunt 122 qui sunt libre76 6 et soldi 2, et cum ipsis libris 6 colligat libras77: reperiet in summa libras 368. 22 Est ergo summa librarum omnium, soldorum et denariorum insimul iunctorum libre78 368 et soldi 2 et denarius 1, que summa est reservanda79 in fine pagine de qua expensa collecta est; et sic per ordinem colligat expensas per paginas et unicuique pagine summam80 faciendo. Post hec rescribat in tabula summas cunctarum81 paginarum, et faciet inde82 summam summarum; et sic poterit colligere quaslibet expensas83 bizantiorum et karatorum et auri unciarum et tarenorum, granorum, cantariorum, etiam et rotulorum et cunctarum rerum numeris adiacentium.

23
    368 2 1
    libre soldi denarii
Pro tali re libre LII et soldi IIII et denarii II 52 4 2
Pro tali libre XII et soldi XV et denarii V 12 15 5
Pro tali libre LIII 53    
Pro tali libre LXXX 80    
Pro tali soldi XV   15  
Pro tali soldi XVIII   18  
Pro tali soldi VIIII et denarii X   9 10
Pro tali denari XI     11
Pro tali denarii VII     7
Pro tali libre V et soldi VI et denarii XI 5 6 11
Pro tali libre VIII et soldi VII et denarii V 8 7 5
Pro tali libre LXXXVII et denarii VIIII 87   9
Pro tali libre VIII et soldi VI 8 6  
Pro tali libre XXVII et soldi XV et denarii VI 27 15 6
Pro tali soldi XIII   13  
Pro tali denarii VII     7
Pro tali libre XXX et soldi VIII 30 8  
         
Summa libre CCCLXVIII et soldi II et denarii I 6 6  
84
  • 59addere:   adheret ut vid. F
  • 60a:   om. α F S
  • 61denarios:   quartis F
  • 62factos soldos:   factis soldis α F S
  • 63sub soldis in tabula:   in tabula sub soldis R
  • 64si quidam:   siquidem α
  • 65rebus:   om. α
  • 66sequenti del. R
  • 67pagina:   pagina presenti R
  • 68eadem:   hac supra lineam del. eadem R
  • 69describuntur:   describitur R
  • 70pagina:   om. R
  • 71in ea del. R
  • 72sunt in summa:   in summa sunt R
  • 73soldi:   soldos R
  • 74denarius:   denar. A V   denarium G R   denarii F S
  • 75eadem:   hac R
  • 76libre:   libras R
  • 77libras:   libras descriptas et R
  • 78libre ~ 1:   libras 368 et soldos 2 et denarium unum R
  • 79est reservanda:   reservanda est G
  • 80summam:   summa F
  • 81summas cunctarum bis R
  • 82inde:   in R
  • 83quaslibet expensas:   expensas quaslibet R
  • 84
        368 2 1
        libre soldi denarii
    Pro tali re libre LII et soldi IIII et denarii II 52 4 2
    Pro tali libre XII et soldi XV et denarii V 12 15 5
    Pro tali libre LIII 53    
    Pro tali libre LXXX 80    
    Pro tali soldi XV   15  
    Pro tali soldi XVIII   18  
    Pro tali soldi VIIII et denarii X   9 10
    Pro tali denari XI     11
    Pro tali denarii VII     7
    Pro tali libre V et soldi VI et denarii XI (XI denarii F) 5 6 11
    Pro tali libre VIII et soldi VII et denarii V 8 7 5
    Pro tali libre LXXXVII et denarii VIIII 87   9
    Pro tali libre VIII et soldi VI 8 6  
    Pro tali libre XXVII et soldi XV et denarii VI 27 15 6
    Pro tali soldi XIII   13  
    Pro tali denarii VII     7
    Pro tali libre XXX et soldi VIII 30 8  
             
    Summa (Summa:   om. R) libre CCCLXVIII et soldi II et denarii I (libre CCCLXVIII et soldi II et denarii I:   om. R) 6 6  
    (Summa:   om. R) (libre CCCLXVIII et soldi II et denarii I:   om. R) :   
        £ 534 s. 7 d. 5
    Pro tali re libre CLIII 153    
    Pro tali libre V et soldi XI et denarii II 5 11 2
    Pro tali soldi III   3  
    Pro tali soldi VIII   9  
    Pro tali libre VII et denarii VIII 7   8
    Pro tali denarii X     10
    Pro tali denarii VIII     8
    Pro tali libre LII et soldi IIII et denarii II 52 4 2
    Pro tali libre XII et soldi XV et denarii V 12 15 5
    Pro tali libre LIII 53    
    Pro tali libre LXXX 80    
    Pro tali soldi XV   15  
    Pro tali soldi XVIII   18  
    Pro tali soldi VIIII et denarii X   9 10
    Pro tali denarii XI     11
    Pro tali denarii VII     7
    Pro tali libre V et soldi VI et XI denarii 5 6 11
    Pro tali libre VIII et soldi VII et denarii V 8 7 5
    Pro tali libre LXXXVII et denarii VIIII 87   9
    Pro tali libre VIII et soldi VI 8 6  
    Pro tali libre XXVII et soldi XV et denarii VI 27 15 6
    Pro tali soldi XIII   13  
    Pro tali denari VII     7
    Pro tali libre XXX et soldi VIII 30 8  
             
    Summa libre DXXXIIII et soldi VII et denarii V      
    hanc suprascriptam tabulam habet S

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum tertium

Indice