158 De sexta differentia

Sexta differentia est quando maior numerus dividitur integraliter per 3, et uno plus maiori dividitur per 3 minus minori, ut \({17 \over 27}\). Cuius regula est ut ex ipsis partibus extrahes tres partes, hoc est quod de minori extrahes 3, que tres partes erunt de prima differentia; reliqua341 vero erunt de tertia. Ut si de \({17 \over 27}\) extraxeris \({3 \over 27}\), que sunt \({1 \over 9}\) secundum primam differentiam, remanent \({14 \over 27}\) que per tertiam differentiam sunt \({1 \over 54}\) \({1 \over 2}\); cum quibus addita \({1 \over 9}\) suprascripta342, erunt \({1 \over 54}\) \({1 \over 9}\) \({1 \over 2}\) pro partibus de \({17 \over 27}\). Eademque ratione pro \({20 \over 33}\) habebis \({1 \over 66}\) \({1 \over 11}\)343 \({1 \over 2}\).

  • 341reliqua:   relique S
  • 342suprascripta:   om. R
  • 343\({1 \over 11}\):   om. α

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum septimum

Indice