13
Incipit capitulum primum47
Novem figure Indorum hee sunt
|
VIIII48 |
VIII |
VII |
VI |
V |
IIII |
III |
II |
I |
9 |
8 |
7 |
6 |
5 |
4 |
3 |
2 |
1 |
|
|
|
14
Cum his
49 itaque novem figuris et cum hoc signo 0, quod arabice zephirum appellatur, scribitur quilibet
50 numerus, ut inferius demonstratur. Nam numerus est unitatum perfusa collectio sive congregatio unitatum, qui per suos in infinitum ascendit gradus. Ex quibus primus ex unitatibus que sunt ab uno usque in decem constat. Secundus ex decenis que sunt a decem
51 usque in centum fit. Tertius fit ex centenis que sunt a centum usque in mille. Quartus fit ex millenis que sunt a mille usque in decem milia, et sic sequentium graduum in infinitum quilibet ex decuplo sui antecedentis constat.
15
Primus gradus in descriptione numerorum
52 incipit a dextera. Secundus vero versus sinistram sequitur primum. Tertius secundum sequitur, quartus
53 tertium et quintus quartum, et semper sic versus sinistram gradus gradum sequitur. Figura itaque que in primo reperitur gradu se ipsam representat, hoc est si in primo gradu fuerit
54 figura unitatis unum representat, si binarii duo, si ternarii tria, et ita per ordinem que secuntur, usque si novenarii novem.
16
Figure quidem que in secundo gradu fuerint tot decenas representant quot in primo unitates; hoc est si figura unitatis secundum occupat gradum denotat decem, si binarii viginti, si ternarii triginta, et
55 si novenarii nonaginta. Figura namque que in tertio fuerit gradu tot centenas denotat quot in secundo decenas vel in primo unitates. Ut si figura unitatis centum, si binarii ducenta
56, si ternarii trecenta
57, et si
58 novenarii nongenta
59. Ipsa igitur que fuerit
60 in quarto gradu tot millenas quot in tertio centenas aut in secundo decenas vel in primo unitates denotat, et sic semper mutando gradum numerus decuplando ascendit.
17
Et ut hoc quod dictum est lucidius declarescat, ipsum cum figuris ostendatur. Si figura septenarii fuerit in primo gradu et ternarii in secundo, ambe insimul \({XXXVII \over 37}\)
61 denotant; vel econtra
62 figura ternarii in primo et septenarii in secundo \({LXXIII \over 73}\)
63 denotabunt. Item si figura quaternarii fuerit in primo et unitatis in secundo sic: 14, nimirum XIIII denotabunt; vel si figura unitatis fuerit in primo, et quaternarii in secundo sic: 41, denotabunt XLI
64. Rursus in primo 7 et 2
65 in secundo faciunt \({XXVII \over 27}\)
66; contrarium enim facit
67 \({LXXII \over 72}\)
68.
18
Si autem septuaginta tantum quis
69 scribere voluerit, ponat in primo gradu 0
70 et post ipsum ponat figuram septenarii sic: 70
71; si octuaginta, sequatur zephyrum figuram octonarii sic: 80. Hac itaque demonstratione quemlibet numerum a decem usque in centum cum duabus figuris scribere potes.
19
Cum tribus vero a centum scribitur usque in mille; ut si figura octonarii fuerit in primo et quinarii in secundo et unitatis
72 in tertio: 158, centum quinquaginta octo denotabunt; et econverso si figura unitatis fuerit in primo et quinarii in secundo et octonarii in tertio: 851, octingenta et quinquaginta unum
73 denotabunt; vel econtra si figura octonarii fuerit in primo et unitatis in secundo et quinarii in tertio, denotabunt
74 \({DXVIII \over 518}\)
75.
20
Item si permutatim figura quinarii fuerit in primo, octonarii
76 in secundo et unitatis in tertio, denotabunt \({CLXXXV \over 185}\)
77. Item si figura unitatis fuerit in primo, octonarii in secundo, et quinarii in tertio, nimirum denotabunt \({DLXXXI \over 581}\)
78. Tres
79 vero unitates sic: 111, centum undecim faciunt
80.
21
Verum si quingenta
81 tantum scribere volueris, in primo et in
82 secundo gradu ponas zephyra et in tertio figuram quinarii hoc modo: 500; et sic cum duobus zephyris quemlibet centenariorum numerum
83 scribere poteris. Et si centenaria cum decenis sine
84 unitatibus scribere volueris, ponas in primo gradu zephyrum, in secundo decenas, et in tertio centenas quas volueris.
22
Verbi gratia: si in primo gradu fiat zephyrum et in secundo figura
85 novenarii et in tertio binarii, denotabunt \({CCXC \over 290}\)
86. Si autem absque decenis centenaria cum unitatibus scribere volueris, pones
87 in secundo gradu, scilicet in loco decenarii zephyrum, et in primo numerum unitatum quem volueris et in tertio centenariorum; ut si in primo fuerit figura novenarii et in secundo zephyrum et in tertio binarii \({CCVIIII \over 209}\)
88. Et sic secundum supradictam demonstrationem qualem volueris numerum
89 a centum usque in mille scribes cum tribus figuris. Cum quattuor namque a mille usque in decem milia, ut in sequenti cum figuris numeris
90 super notatis ostenditur.
|
MI |
MMXXIII |
MMMXXII |
MMMXX |
MMMMMDC |
MMM |
MCXI |
MCCXXXIII |
MMMMCCCXXI |
1001 |
2023 |
3022 |
3020 |
5600 |
3000 |
1111 |
1234 |
4321 |
|
|
91 23
Et sic
92 in reliquis numeris est procedendum. Cum quinque namque figuris scribuntur omnes numeri incipiendo a decem milibus
93 usque ad
94 centum milia; cum sex vero a centum milibus usque in mille milia, et sic deinceps, addendo figuram figuris, numerus gradatim
95 in decuplum ascendit. Unde si contingerit quod aliquem
96 numerum multarum figurarum propter multitudinem figurarum quis legere vel
97 intelligere nequeat, qualiter legere et intelligere ipsum debeat ostendere procurabo.
24
De prima itaque figura, hoc
98 est de figura primi gradus, dicat unum.
De secunda, que est in secundo gradu, dicat decem.
De tertia, que erit
99 in tertio gradu, dicat centum, et adcentet eam in superiori parte.
De quarta namque figura eiusdem numeri dicat mille, et adcentet eam in inferiori parte.
De quinta vero dicat decem milia.
25
De sexta itaque centum milia et adcentet eam in superiori parte.
De septima dicat mille milia et adcentet eam rursum in inferiori parte.
De octava dicat decem milia milium.
De nona dicat centum milia milium et adcentet eam in superiori parte.
De decima dicat mille milia milium et adcentet eam in inferiori parte.
26
Et sic semper per hos tres numeros, scilicet per millenos et decem millenos et centum millenos, et
100 adcentando millenos in inferiori parte et centum millenos in superiori
101, usque ad ultimum gradum numeri
102 studeat adcentare.
27
Et inde incipiat legere numerum ab ultimo gradu ipsius per adcenta predicta, dicendo semper de inferioribus adcentis tot milia milium quot adcenta fuerint ante ipsa
103 in inferiori parte versus primum gradum, et de superioribus
104 adcentis dicens tot centum milia, quot adcenta fuerint ante ipsa
105 in inferiori parte similiter versus primum gradum numeri
106; et de figuris que non fuerint adcentate post quartum gradum numeri dicet tot decem millenas quot adcenta fuerint ante ipsas in inferiori parte; et sic poterit cognoscere et legere qualem
107 voluerit numerum multarum figurarum.
28
[3] Et ut
108 hoc melius intelligatur, quendam numerum octo figurarum proponamus: 87‚6'54‚3'21. De uno
109 namque quod est in primo gradu dicet unum; de 2
110 que sunt in secundo dicet decem; de 3
111 que sunt
112 in tertio dicet centum, que adcententur in superiori parte. De 4
113 que sunt
114 in quarto gradu dicet mille, que adcententur in inferiori parte, ut in prescripto numero ostenditur.
29
De 5
115 que sunt
116 in quinto gradu dicet decem milia; de 6
117 que sunt
118 in sexto gradu dicet centum milia, que adcententur in superiori parte; de 7
119 que sunt
120 in septimo gradu dicet mille milia, que adcententur in inferiori parte; de 8
121 que sunt
122 in ultimo gradu dicet decem milia milium
123. Ergo
124 habetur
125 in suprascripto
126 numero octuaginta septem milia milium, propter duo inferiora adcenta, quorum unum est sub 7 et
127 aliud sub 4, et insuper sexcenta quinquaginta quattuor miliaria, et insuper CCCXXI.
30
Item proponamus alium numerum de
128 novem figuris 257‚6’04‚8’13, quo per ordinem adcentato cognoscitur quod continetur in ipso ducenta quinquaginta septem milia miliaria et sexcenta quattuor miliaria et octingenta tredecim. Item
129 alius numerus de tredecim figuris proponatur 1‚0’07‚5’43‚2’89‚0’81, pro cuius adcentis cognoscitur ipsum
130 esse mille septem milia milia miliaria et quingenta quadraginta tria milia miliaria et ducenta octuaginta novem miliaria et insuper octuaginta unum.
31
Possumus enim aliam tradere regulam leviam
131 qua poteris citissime
132 legere numerum plurium
133 figurarum. Verbi gratia, proponamus
134 numerum 15 figurarum 678-935-784-105-296
135. Dimissis tribus primis
136 figuris, scilicet 296, super quibuslibet aliis tribus protrahe
137 virgulam in modum arcus ut in premisso exemplo, et pro qualibet virgula dices milia
138, et illas tres figuras quas in principio dimisisti
139 leges sicut stant.
32
Et sic dices sexcenta septuaginta octo
140 milia milia milia
141 milium, cum quattuor sint
142 virgule, et noningenta et triginta
143 quinque milia milia milium
144, cum supersint tantum tres virgule, et septingenta octuaginta quattuor milia milium
145, cum due supersint linee
146, et 105 milia
147, cum una tantum sit virgula, et 296 pro illis tribus quas in principio dimisisti. Et si post
148 ultimum arcum
149 remaneat
150 una figura vel due, pones
151 ipsas sub ultima virgula, et leges eas omnes quattuor vel omnes quinque simul. Et sic poteris legere numerum quotcumque volueris
152 figurarum.
33
Predictis figuris earumque gradibus secundum materiam superius descriptam cum frequenti usu bene cognitis, oportet eos qui arte abbaci uti voluerint, ut subtiliores et ingeniosiores
153 appareant, scire computum per signa manuum
154 secundum magistrorum abbaci usum antiquitus sapientissime inventa.
34
Que signa sunt hec. Curvatio auricularis digiti sinistre manus super medium vole
155 idest
156 palme manus notat unum. Curvatio quidem eiusdem cum anulari similiter super mediam
157 volam duo, cum quibus cum curvatur
158 medius tria. Curvatio autem anularis et medii similiter
159 super mediam volam 4
160. Curvatio vero medii tantum 5. Anularis 6. Positio quippe
161 auricularis sursum super volam 7, super
162 quem locum cum ponitur auricularis et anularis
163 notantur 8. Positio quidem eorundem cum medio
164 super eundem locum 9.
35
Cum ab extremitate indicis et
165 pollice fit circulus in nodo pollicis, denotant
166 10. Cum pollex et index sunt extensi et tangunt se 20. Cum ab extremitate eorundem fit circulus 30. Cum ponitur pollex super indicem in exteriori parte indicis 40. Curvatio pollicis super principium indicis 50. Curvatio indicis super curvatum pollicem 60. Curvatio indicis super extremitatem extensi pollicis 70. Curvatio itaque indicis super ungulam
167 extensi pollicis 80. Item curvatio totius indicis in se 90.
36
Centenaria quoque et miliaria fiunt in dextera manu eodem ordine, scilicet signum unitatis facit 100 in dextera manu, binarii quidem 200, decenarii autem
168 mille, et signum nonagesimum
169 facit 9000 ut
170 in sequenti pagina pictis manibus demonstratur. Componuntur itaque in manibus cum his signis omnes reliqui numeri qui sunt a decem usque in decem milia hoc modo: ex signo vigenarii et ex signo ternarii
171 componuntur 23, et ex signo trium milium et ex signo quingentarum componuntur in dextera manu tria milia quingenta, et sic intelligas in reliquis
172.