142
De secunda differentia299
Secunda differentia est quando maior numerus non dividitur per minorem, sed de minori possunt fieri tales partes quod per quamlibet ipsarum maior dividitur
300. Cuius differentie regula est ut de minori facias partes per quas maior dividi possit et dividatur maior per unamquamque ipsarum partium, et habebis singulares partes que minor fuerit ex maiore.
143
Verbi gratia: volumus disgregare \({5 \over 6}\) in singulas partes unius integri. Quia 6 non dividuntur per 5, negatur
301 \({5 \over 6}\) ex prima esse differentia
302; sed quia 5 dividuntur in duas partes, scilicet in 3 et in 2, per quamlibet quarum maior, scilicet 6, dividitur, affirmatur
303 esse \({5 \over 6}\)
304 de secunda
305 differentia. Unde divisis 6 per 3 et per 2, reddunt 2 et 3, pro quibus 2 accipitur \({1 \over 2}\) et pro 3 accipe \({1 \over 3}\); ergo \({5 \over 6}\) sunt \({1 \over 3}\) \({1 \over 2}\) unius integri.
144
Vel aliter: disgregatis \({5 \over 6}\) in \({3 \over 6}\) et \({2 \over 6}\), erit unaquaque illarum duarum virgularum de prima differentia, scilicet \({3 \over 6}\) sunt \({1 \over 2}\), et \({2 \over 6}\) sunt \({1 \over 3}\); unde \({5 \over 6}\) sunt \({1 \over 3}\) \({1 \over 2}\), ut prediximus. Similiter si \({7 \over 8}\) resolveris in \({4 \over 8}\) et in \({2 \over 8}\) et in \({1 \over 8}\), habebis \({1 \over 2}\) pro \({4 \over 8}\) et \({1 \over 4}\) pro \({2 \over 8}\) et \({1 \over 8}\) pro \({1 \over 8}\), hoc est pro \({7 \over 8}\) habebis \({1 \over 8}\) \({1 \over 4}\) \({1 \over 2}\)
306. Habet enim hec secunda differentia similiter partem compositam et partem revolutam compositam. De
307 parte quidem composita sunt \({3~~\phantom{1}0 \over 4~~10}\), quia \({3 \over 4}\) per secundam differentiam sunt \({1 \over 4}\) \({1 \over 2}\); quare pro \({3~~\phantom{1}0 \over 4~~10}\) habentur composite \({1~~\phantom{1}0 \over 2~~10}\) et \({1~~\phantom{1}0 \over 4~~10}\), hoc est \({1 \over 20}\) et \({1 \over 40}\).
145
Similiter pro \({5~~0 \over 8~~9}\) habentur \({1~~0 \over 2~~9}\) et \({1~~0 \over 8~~9}\), cum \({5 \over 8}\) sint \({1 \over 2}\) et \({1 \over 8}\). Sed
308 \({5~~\phantom{1}0 \over 8~~10}\), cum sint de prima differentia revoluta, non resolves in \({1~~\phantom{1}0 \over 2~~10}\) et \({1~~\phantom{1}0 \over 8~~10}\), cum per
309 primam differentiam
310 revolvantur in \({\phantom{1}5~~0 \over 10~~8}\) que sunt \({1~~0 \over 2~~8}\); et hoc contingit propter comunitatem quam habent 5 que sunt super 8 cum 10.
146
De parte quidem revoluta composita huius differentie sunt \({3~~\phantom{1}0 \over 5~~10}\), que revolvuntur in \({\phantom{1}3~~0 \over 10~~5}\), que sunt \({1~~0 \over 5~~5}\) et \({1~~0 \over 10~~5}\), hoc est \({1 \over 25}\) et \({1 \over 50}\), quia \({3 \over 10}\) simpliciter rediguntur in
311 \({1 \over 5}\) et \({1 \over 10}\); quare \({\phantom{1}3~~0 \over 10~~5}\) composite resolventur
312 in \({1~~0 \over 5~~5}\) et in
313 \({\phantom{1}1~~0 \over 10~~5}\)
314. Similiter pro \({5~~0 \over 7~~8}\) habentur \({5~~0 \over 8~~7}\), scilicet \({1~~0 \over 2~~7}\) et \({1~~0 \over 8~~7}\), et sic intelligas in similibus.
147
Sed quia partes prime et secunde differentie pre ceteris in negotiationibus necessarias esse cognoscimus, in quibusdam tabulis disgregationes partium quorumdam numerorum ostendere presentialiter procuramus, quas cordetenus addiscere studeas, ut que in hac parte dicere volumus melius
315 intelligas.