158 De quatuor hominibus navem locantibus405

Quattuor homines naulegiaverunt navem ad honerandum406 de frumento, et407 unusquisque eorum quartam honeravit. Et primus erat daturus domino navis pro naulo \({1 \over 3}\) sui frumenti408, secundus \({1 \over 4}\), tertius \({1 \over 5}\), quartus \({1 \over 6}\); a quibus habuit dominus navis pro eorum naulo modia 1000. Queritur quantitas totius carici navis.

Pone ut caricum quarte partis totius navis, scilicet portio uniuscuiusque, sit modia 60; quare caricum totius navis erit modia 240. 159 Et quia primus dedit
caricum navis
\({10 \over 19}\) 4210
409 \({1 \over 3}\) sui carici, et secundus \({1 \over 4}\), tertius \({1 \over 5}\), quartus \({1 \over 6}\), accipe \({1 \over 6}\) \({1 \over 5}\) \({1 \over 4}\) \({1 \over 3}\) de 60: erunt modia 57, que vellent esse 1000. Quare dices: pro modiis 240 que pono in carico totius navis, veniunt nauclerio modia 57; quid ponam ut veniant ei modia 1000? Multiplica 240 per 1000 et divide per 57: exibunt modia \({10 \over 19}\) 4210 pro carico totius navis.

160 De eodem

Et si proponatur quod dato naulo domino navis remansisset ei modia 1000,
caricum navis
\({29 \over 61}\) 1311
410 extrahes 57 de 240: remanent ei modia 183, que vellent esse 1000. Quare multiplica 240 per 1000 et divide per 183: exibunt modia \({29 \over 61}\) 1311 pro carico totius navis.

  • 405navem locantibus:   qui navem naulegiaverunt ad honerandum S
  • 406honerandum:   honeranda α
  • 407et:   om. α
  • 408\({1 \over 3}\) sui frumenti:   sui frumenti \({1 \over 3}\) α
  • 409
    caricum navis
    \({10 \over 19}\) 4210
    :   om. S V
  • 410
    caricum navis
    \({29 \over 61}\) 1311
    :   om. S V

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum duodecimum

Indice