996
Quot paria coniculorum in uno anno ex uno pario generentur1377
Quidam posuit unum par cuniculorum in quodam loco qui erat undique pariete circundatus, ut sciret quot ex eo paria germinarentur in uno anno, cum natura eorum sit per singulum mensem aliud par germinare
1378, et in secundo mense ab eorum

|
parium |
1 |
primus |
2 |
secundus |
3 |
tertius |
5 |
quartus |
8 |
quintus |
13 |
sextus |
21 |
septimus |
34 |
octavus |
55 |
nonus |
89 |
decimus |
144 |
undecimus |
233 |
duodecimus |
377 |
|
|
1379 nativitate germinant
1380. Quia suprascriptum par in primo mense germinat
1381, duplicabis ipsum: erunt paria duo in uno mense.
997
Ex quibus unum, scilicet primum, in secundo mense germinat
1382, et sic sunt in secundo mense paria 3; ex quibus in uno mense duo pregnantur, et germinantur
1383 in tertio mense paria 2 coniculorum, et sic sunt paria 5 in
1384 ipso mense; ex quibus in ipso
1385 pregnantur paria 3 et sunt in quarto mense paria 8.
998
Ex quibus paria 5 germinant alia paria 5
1386, quibus additis cum pariis 8 faciunt paria
1387 13 in quinto mense; ex quibus paria 5 que germinata
1388 fuerunt in ipso mense
1389 non concipiunt in ipso mense
1390, sed alia 8 paria pregnantur, et sic sunt in sexto mense paria 21, cum quibus additis pariis 13 que germinantur
1391 in septimo, erunt in ipso
1392 paria 34; cum quibus additis pariis 21 que germinantur
1393 in octavo mense, erunt in ipso
1394 paria 55.
999
Cum quibus additis pariis 34 que germinantur
1395 in nono mense, erunt in ipso
1396 paria 89; cum quibus additis rursus pariis 55 que germinantur
1397 in decimo, erunt in ipso
1398 paria 144; cum quibus additis rursus pariis 89 que germinantur
1399 in undecimo mense, erunt in ipso
1400 paria 233. Cum quibus etiam additis pariis 144 que germinantur
1401 in ultimo ipso
1402, erunt paria 377; et tot paria peperit suprascriptum par in prefato loco in capite unius anni.
1000
Potes enim videre in hac margine qualiter hoc operati fuimus, scilicet quod iunximus primum numerum cum secundo, videlicet 1 cum 2; et secundum cum tertio, et tertium cum quarto, et quartum cum quinto, et sic deinceps, donec iunximus decimum cum undecimo, videlicet 144 cum 233, et habuimus suprascriptorum cuniculorum summam, videlicet 377; et sic posses facere per ordinem de infinitis mensibus
1403.