95 De petiis quattuor panni

Quidam emit panni petias quattuor pro bizantiis 80. Quarum primam emit aliquid, alteram emit \({2 \over 3}\) pretii illius prime, tertiam vero emit \({3 \over 4}\) pretii secunde, quartam autem emit \({4 \over 5}\) pretii tertie. Queritur quantum valuit unaqueque petia.

Pone ut prima valeret bizantios 60, ideo quia in 60 reperiuntur \({1 \over 5}\) \({1 \over 4}\) \({1 \over 3}\). Ergo si prima valuit 60, secunda, cum valeret \({2 \over 3}\) ipsius, valuit bizantios 40, et tertia valuit bizantios 30, hoc est \({3 \over 4}\) pretii secunde. Quarta vero valuit bizantios 24, cum sint \({4 \over 5}\) de 30. 96 Postea adde 60 et 40 et 30 et 24, scilicet posita pretia223 supradictarum
pretium prime
\({6~~\phantom{1}1 \over 7~~11}\) 31
pretium secunde
\({4~~\phantom{1}8 \over 7~~11}\) 20
tertie
\({3~~\phantom{1}6 \over 7~~11}\) 15
quarte
\({1~~\phantom{1}5 \over 7~~11}\) 12
224 quattuor petiarum225; erunt 154, que cum velint226 esse 80, dic: pro 60 que pono pro pretio prime petie, veniunt in summa emptionis quattuor petiarum bizantii 154; quid ponam ut veniant tantum in earundem summa227 80? Multiplica 60 per 80; erunt 4800, que divide per regulam de 154, que est \({1~~0~~\phantom{1}0 \over 2~~7~~11}\): exibunt bizantii \({6~~\phantom{1}1 \over 7~~11}\) 31, et tot valuit prima petia. 97 Item ut habeas pretium secunde, multiplica 40 per 80 et divide iterum per \({1~~0~~\phantom{1}0 \over 2~~7~~11}\): exibunt bizantii \({4~~\phantom{1}8 \over 7~~11}\) 20 pro pretio secunde petie. Item ut scias pretium tertie, multiplica 30 per 80 et divide per \({1~~0~~\phantom{1}0 \over 2~~7~~11}\): exibunt pro ipsius228 pretio bizantii \({3~~\phantom{1}6 \over 7~~11}\) 15. Demum ut scias pretium quarte, multiplica 24 per 80 et divide in \({1~~0~~\phantom{1}0 \over 2~~7~~11}\): exibunt pro pretio ipsius bizantii \({1~~\phantom{1}5 \over 7~~11}\) 12229. Et scias230 quod in unaquaque suprascriptarum quattuor multiplicationum231 evitanda est \({1 \over 2}\).

98 Aliter de eodem232

Aliter: ut redigatur hec questio ad regulam societatum, describe minuta
24 30 40 60
\({4 \over 5}\) \({3 \over 4}\) \({2 \over 3}\) 1
233 per ordinem sic: \({4 \over 5}\) \({3 \over 4}\) \({2 \over 3}\) 1, et multiplica 1234 per 3, que per 4, que per 5 que sunt sub virgis: erunt 60, que serva. Item multiplica 2 que sunt super 3 per 4 que sunt sub 3; erunt 8, que per 5: erunt 40, que serva. Rursus multiplica 2 que sunt super 3 per 3 que sunt super 4; erunt 6, que per 5: erunt 30, que serva. 99 Et adhuc multiplica 2 que sunt super 3 per 3 que sunt super 4; erunt 6, que multiplica per 4 que sunt super 5: erunt 24. Adde itaque quattuor servatos235 numeros insimul, scilicet 60 et 40 et 30 et 24: erunt 154. Et invenias regulam ipsorum, que est \({1~~0~~\phantom{1}0 \over 2~~7~~11}\); et multiplica singulariter unumquemque prescriptorum quattuor numerorum <per 80>, et divide236 unamquamque multiplicationem per \({1~~0~~\phantom{1}0 \over 2~~7~~11}\), et habebis pretium uniuscuiusque petie, hoc est237 <multiplica per 40 et divide> per medietatem238 de 154.

100 De tertia239 unius numeri, ex quarta240 cuius numeri sit quinta

Si queratur de tertia241 unius integri242, de cuius numeri quarta sit quinta pars243; pone igitur
numerus
\({2 \over 3}\) 6
244 ut numerus ille sit 60, de quibus sume \({1 \over 4}\), que est 15; de quibus accipe \({1 \over 5}\), que est 3; que cum vellent esse tantum \({1 \over 3}\), multiplica 60 per \({1 \over 3}\); erunt 20, que divide per 3: exibunt \({2 \over 3}\) 6 pro numero illo.

101 Aliter: describe per ordinem sic \({1 \over 5}\) \({1 \over 4}\) \({1 \over 3}\); deinde multiplica 1245 quod est super 3 per 4, que per 5; erunt 20, que divide per multiplicationem de 1 quod est super 5 in 1 quod est super 4, que in 3, que multiplicatio est 3: exibunt similiter \({2 \over 3}\) 6.

  • 223pretia:   pretii F
  • 224
    pretium prime
    \({6~~\phantom{1}1 \over 7~~11}\) 31
    pretium secunde
    \({4~~\phantom{1}8 \over 7~~11}\) 20
    tertie
    \({3~~\phantom{1}6 \over 7~~11}\) 15
    quarte
    \({1~~\phantom{1}5 \over 7~~11}\) 12
    :   om. S V
  • 225petiarum:   petia S
  • 226velint:   vellent R
  • 227earundem summa:   summa earundem R   earundem summam F S
  • 228ipsius:   illius S
  • 22912:    ex 15 R   15 F
  • 230Et scias ~ \({1 \over 2}\):   om. S
  • 231multiplicationum:   multiplicatio ei F
  • 232Aliter de eodem:   om. S V
  • 233
    24 (24:   154 24 S) 30 40 60
    \({4 \over 5}\) (\({4 \over 5}\):   80 \({4 \over 5}\) S) \({3 \over 4}\) \({2 \over 3}\) 1
    (24:   154 24 S) (\({4 \over 5}\):   80 \({4 \over 5}\) S) :   om. V
  • 2341:   om. F S
  • 235servatos:   servantes F S
  • 236divide:   divides α
  • 237hoc est ~ 154:   om. S
  • 238per medietatem:   pro medietate α
  • 239tertia:   tertio S
  • 240quarta:   quarto S
  • 241tertia:   tertio A F G S
  • 242unius integri:   unitatis supra lineam add. S2
  • 243pars:   om. S
  • 244
    numerus
    \({2 \over 3}\) 6
    :    bis A F G   om. V   
    3 60
    \({1 \over 3}\)  
    S
  • 2451:   numerum R

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum duodecimum

Indice