99 De quattuor monetis quando minores tres sunt257 et altera maior258 de moneta fienda

Et si ex quattuor monetis tres essent ab una parte consolaminis (scilicet
6     1 1 1
7     5 4 3
  6        
259 quod sint maiores vel minores260 de moneta fienda, ut si dicatur: habeo monetam ad uncias 3 et ad 4 et ad 5 et ad 7, ex quibus volo facere monetam ad 6), si per modum consolationum procedere vis, fac ex unaquaque trium minorum monetarum cum maiore, scilicet cum ea que est ad 7, unam consolationem, et erunt in summa prime consolationis libre 4, scilicet libra 1 ex ea que est ad 3 et libre 3 ex ea que est ad 7. 100 Item in summa secunde consolationis erunt libre 3,
  3   1
prima      
  7   3
    6  
261 scilicet libra 1 ex ea que est ad 4 et libre 2 ex ea que est ad 7. Similiter in summa tertie consolationis erunt libre 2, scilicet libra 1 ex ea que est ad 5 et libra 1 ex ea que est ad 7. Adde ergo has tres summas trium consolationum: erunt libre 9262 in summa totius consolaminis263, ex quibus libre 6 sunt de moneta que est ad 7 et libra 1 est de unaquaque reliquarum trium monetarum.

101 Et si de
  2   1
secunda      
  7   4
    6  
264 unaquaque minorum monetarum inequaliter mittere vis, mittes primam consolationem semel et secundam bis et tertiam ter et habebis in summa prescripti consolaminis libram 1 de moneta que est ad 3 et libras 2 de ea que est ad 4 et libras 3 de ea que est ad 5 et libras 10 ex ea que est ad 7.

Rursus265 si vis quod multiplicatio eius quod miseris ex ea que est ad 3 in id266 quod miseris ex ea que est ad 5 fiat equalis267 multiplicationi eius quod miseris ex ea que est ad 4 in se et sint268 in summa totius consolaminis libre 20, pones primam consolationem semel et secundam bis et tertiam quater et habebis proportionem rei quesite. 102 In cuius
  1   1
tertia      
  7   5
    6  
269 proportionis summa sunt libre 18, ex quibus libre 11 sunt ex ea que est ad 7 et libre 4 ex ea que est ad 5 et libre 2 ex ea que est ad 4 et270 libra 1 ex ea que est ad 3; et sunt libre predicte trium minorum271 monetarum in proportione continua272, quia sicut 4 sunt ad 2 ita 2 ad 1 vel sicut 1 ad 2 ita 2 ad 4: quare multiplicatio de 1 in 4 equatur multiplicationi de 2 in se. Unde ut summa huius consolaminis redigatur in libras 20 in hac eadem proportione, multiplica 20 ad modum societatum per 1 et per 2 et per 4 et per 11 et unamquamque multiplicationem divide per 18: exibunt de moneta que est ad 3 libre \({1 \over 9}\) 1, de ea que est ad 4 libre \({2 \over 9}\) 2273 et de ea que est ad 5 libre \({4 \over 9}\) 4 et de ea que est ad 7 libre \({2 \over 9}\) 12.

  • 257minores tres sunt:   tres sunt minores S
  • 258maior:   om. α
  • 259
    6     1 1 1
    7     5 4 3
      6        
    :   om. V
  • 260maiores vel minores:   minores vel maiores R
  • 261
      3   1
    prima      
      7   3
        6  
    :   om. V
  • 262libre 9:   9 F
  • 263consolaminis:   consolationis R
  • 264
      2   1
    secunda      
      7   4
        6  
    :   om. V
  • 265Rursus:   Sed rursus R
  • 266id:   non legitur F   unciis F2
  • 267equalis:   equali α F
  • 268sint:   sunt α F
  • 269
      1   1
    tertia      
      7   5
        6  
    :   om. V
  • 270et:   in F S
  • 271minorum:   om. R
  • 272proportione continua:   continua proportione α
  • 273\({2 \over 9}\) 2:   \({1 \over 9}\) 2 α F S

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum undecimum

Indice