5
Differentia prima
Quidam habet libras argenti 7
8 ex quibus vult facere monetam ad uncias 2 argenti in libra et vult scire quantitatem totius consolaminis nec non et eris iunctionem. Ex libris quidem 7 argenti fac uncias; erunt uncie 84, quas divide per uncias 2 suprascriptas: exibunt 42, et tot libre monete erunt in summa prescripti consolaminis.
6
Verbi gratia: cum in qualibet libra monete oporteat uncias 2 esse argenti, quotiens uncie 2 fuerint in unciis 84, totiens libra una monete potest consolari ex illis unciis 84 argenti. Sunt enim uncie 2 in illis unciis 84 quadragies bis, unde summa consolaminis est libre 42, ut prediximus. Ex quibus extractis prescriptis libris 7 argenti, remanent pro iunctione cupri libre 35.
7
Aliter: quia in qualibet libra debent esse uncie 2 argenti, residuum quod est ab
9 illis unciis 2
10 usque in libram
11, scilicet uncie 10, erit in eadem libra de cupro, hoc est de rame. Unde pro quibuslibet unciis 2 argenti quas habet, oportet ponere in consolamine uncias 10 eris, propter quod et in libris 2 argenti pones libras 10 ramis.
8
Unde redigitur hec questio ad modum negotiationum, videlicet ut ponas libras 2 argenti et libras 10 ramis in una linea, et libras 7 argenti quas ipse habet pones sub libris 2 argenti, ut sit argentum sub argento, ut hic ostenditur; et multiplicabis 7 per 10 que sunt ex adverso, et divide per 2; exibunt libre 35 eris, cum quibus adde libras 7 argenti: reddunt libras 42 pro summa totius consolaminis.
9
Nam si suprascripte libre 7 essent
12 de rame, poneres ipsas libras 7 sub libris 10,

|
l. ra. |
l. arg. |
10 |
2 |
|
|
7 |
\({2 \over 5}\) 1 |
|
|
13 scilicet rame sub rame
14, ut in hac alia
15 patet descriptione, et multiplicares 7 per 2 et divideres
16 per 10 et exiret libra \({2 \over 5}\) 1 argenti, cum qua additis libris 7 ramis redderent pro summa totius consolaminis libras \({2 \over 5}\) 8.
10
Aliter: quia in qualibet libra dicte monete sunt uncie 10 ramis, quotiens uncie 10 fuerint
17 in libris 7, scilicet in unciis 84, totiens libra una exiet in summa ipsius consolaminis. Quare divides 84 per 10: exibunt libre
18 \({2 \over 5}\) 8 ut prediximus, ex quibus extractis libris 7 ramis remanet argenti libra \({2 \over 5}\) 1.
11
De eodem19
Item si proponatur quod quidam habeat libras 8 et uncias \({1 \over 4}\) 7 argenti ex quibus vult facere monetam ad uncias \({1 \over 3}\) 2 in libra, et queritur
20 summa consolaminis nec non et eris adiunctio, fac suprascripta ratione uncias de libris 8 et unciis \({1 \over 4}\) 7; erunt uncie \({1 \over 4}\) 103, quas divide per uncias \({1 \over 3}\) 2, hoc est multiplica \({1 \over 4}\) 103 per 12, quia in 12 reperiuntur \({1 \over 4}\) \({1 \over 3}\): erunt 1239. Et multiplicabis iterum \({1 \over 3}\) 2 per 12: erunt 28, in quibus divide 1239; exibunt libre \({1 \over 4}\) 44, scilicet libre 44 et uncie 3 pro summa dicti consolaminis, ex quibus extrahe libras 8 et uncias \({1 \over 4}\) 7 argenti: remanebunt ex ere libre 35 et uncie \({3 \over 4}\) 7.
12
Aliter: extrahe

|
unc. ra. |
unc. arg. |
\({2 \over 3}\) 9 |
\({1 \over 3}\) 2 |
|
|
|
\({1 \over 4}\) 103 |
|
|
21 uncias \({1 \over 3}\) 2 argenti ex unciis unius libre, scilicet de 12: remanebunt uncie \({2 \over 3}\) 9. Et scribes quod in unciis \({1 \over 3}\) 2 argenti sunt uncie \({2 \over 3}\) 9 eris, et sub unciis \({1 \over 3}\) 2 pone uncias
22 \({1 \over 4}\) 103, scilicet argenti sub argento; et multiplicabis \({2 \over 3}\) 9 per \({1 \over 4}\) 103 et divides per \({1 \over 3}\) 2: exibunt uncie eris \({3 \over 4}\) 427, que sunt libre 35 et uncie \({3 \over 4}\) 7, ut per alium modum invenimus. Cum quibus adde libras 8 et uncias \({1 \over 4}\) 7
23 argenti: erunt in summa totius consolaminis libre 44 et uncie 3.
13
De eodem24
Nam si prescripte libre 8 et uncie \({1 \over 4}\) 7 fuerint ex ere et volueris scire summam

|
unc. ra. |
unc. arg. |
\({2 \over 3}\) 9 |
\({1 \over 3}\) 2 |
|
|
\({1 \over 4}\) 103 |
|
|
|
25 consolaminis et argenti iunctionem, multiplicabis \({1 \over 4}\) 103 per \({1 \over 3}\) 2 et divides per \({2 \over 3}\) 9; exibunt argenti uncie \({3~~26 \over 4~~29}\) 24, cum quibus adde uncias \({1 \over 4}\) 103 eris: erunt uncie \({5 \over 29}\) 128, hoc est libre 10 et uncie \({5 \over 29}\) 8, que sunt summa
26 totius consolaminis.
14
Vel aliter: divide \({1 \over 4}\) 103 per \({2 \over 3}\) 9; exibunt libre \({3~~19 \over 4~~29}\) 10, de quibus \({3~~19 \over 4~~29}\) si uncias facere vis
27, multiplica 19 per 4 et adde 3; erunt 79, que multiplica per 3 et divide per 29: exibunt uncie \({5 \over 29}\) 8, et sic habebimus pro summa dicti consolaminis libras 10 et uncias \({5 \over 29}\) 8, ut prediximus.