14 De duobus viatoribus38, quorum unus imitatur39 alterum per ascensionem numerorum per ordinem

Ostensis quidem regulis de collectionibus numerorum, nunc vero que ad eas pertinent ostendantur, videlicet ut cum dictum fuerit: sunt duo homines qui longum iter agere proposuerunt , quorum unus ibat cotidie miliaria40 20, alter vero in primo die41 miliarium 1, in secundo 2, in tertio 3, et sic semper unum miliarium cotidie42 addendo iter suum perficere conabatur. Queritur in quot diebus alter alterum consequetur. 15 Quod sic inveniendum est, videlicet ut duplicentur 20; erunt 40, de quibus extrahas 1: remanent 39, et in tot diebus eum consecutus est. Quia ipse qui cotidie ibat miliaria 20 perrexit in illis 39 diebus 20 vices 39 miliaria, que fuerunt in summa 780. Alter vero in eisdem 39 diebus perrexit tot miliaria, quot sunt in summa numerorum qui sunt ab uno usque in 39, que summa reperitur similiter ex multiplicatione de 20 in 39.

16 Aliter de duobus viatoribus, quorum unus sequitur alterum per impares numeros ascendendo

Item si propositum fuerit quod unus iret cotidie miliaria 21, alter vero iret per impares numeros
dies
21
43 ordinate, ab uno videlicet incipiendo, donec eum esset consecutus. Eritque manifestum quod in diebus 21 eum consequetur. Quia si numeri 21 impares per ordinem accipiantur, erit collectio eorum ab uno usque in 41. Unde collectio imparium numerorum qui sunt44 ab uno usque in 41 ascendit in multiplicatione de 21 in se ipsa45.

17 De duobus46 viatoribus, quorum alter alterum per pares numeros imitatur

Verum si proponatur quod unus cotidie iret miliaria 30, alter vero per pares numeros augendo iter
dies
29
47 suum faceret donec eum esset consecutus, sic faciendum est. Tolle 1 de 30; remanent 29, et in tot diebus eum consecutus est. Ideo quia 29 pares numeri a binario usque in 58 ascendunt, et quia collectionis summa48 parium numerorum usque in 58 exit49 ex multiplicatione de 29 in 30, ipsum esse50 consecutum non dubitatur51.

18 Aliter cum unus imitatur alterum per ternarii ascensionem vel alicuius alii52 numeri

Verum si propositum fuerit quod unus eat cotidie miliaria quotlibet, que dividi possint integraliter per ascensionem cotidianam miliariorum alterius, qui eat per ascensionem numerorum qui ascendunt per ternarium, vel quaternarium, vel quinarium, seu per ascensionem alicuius alterius numeri donec eum consequatur, sic est faciendum. 19 Numerum miliariorum que primus cotidie vadit per ascensionem alterius divide, et quod inde exierit duplica et de duplicata
dies
39
53 summa 1 abice: residuum erit quantitas dierum in quibus eum consecutus erit. Verbi gratia: ponatur54 quod unus eat cotidie miliaria 60, alter vero vadat ascendendo per ternarium, hoc *:estG:om. in primo 3, in secundo 6, in tertio 9, et deinceps. 20 Divide 60 per 3; exibunt 20, que duplica; erunt55 40 de quibus abice unum: remanent 39, et in tot diebus eum consecutus erit56, ideo quia 39 numeri qui ascendunt per ternarium veniunt usque in triplum de 39, hoc est in 117. Collectio enim numerorum qui ascendunt per ternarium a 3 usque in 117 ascendit in multiplicatione de 39 in 60, ut per primam regulam invenitur, et ipse qui cotidie ibat miliaria 60 perrexit similiter in illis 39 diebus per 39 vices miliaria 60.

21 De eodem per quinarii57 ascensionem

Item si per ascensionem quinarii alter alterum imitaretur, quinta de 60 duplicata58 et
dies
23
59 uno inde60 dempto, 23 pro numero dierum iunctionis ipsorum reperies. Et sic61 potes62 facere per quamlibet numerorum aliorum ascensionem.

22 Aliter cum numerus miliariorum63 illius qui cotidie vadit equaliter per ascensionem alterius integraliter non64 dividatur

Nam si numerus ipsius qui semper equaliter vadit minime per ascensionem alterius integraliter dividi possit, aliter quam predictum sit erit faciendum. Videlicet ut si proponatur65 quod ipse qui equaliter vadit eat cotidie miliaria 10, alter vero per ascensionem ternarii ipsum imitetur, accipies66 tertiam67 de 10, que est \({1 \over 3}\) 3, et duplica ea; erunt \({2 \over 3}\) 6, de quibus abice 1; remanent \({2 \over 3}\) 5, de quibus etiam abice fractiones, scilicet \({2 \over 3}\): remanent 5, et in tot diebus eum fere68 consecutus est.

23 Sed ut veritatem coniunctionis eorum addiscas, vide quot ipse qui equaliter vadit in diebus69 5 vadat70. Vadit enim miliaria 50. Alter vero vadit in ipsis diebus 5 quantitatem ascensionis numerorum qui sunt a 3 usque in 15, videlicet per ternarium ascendendo, unde habetur in ipsa ascensione numerus 45, a quo usque in 50 desunt 5, que serva. 24 Et quia manifestum est in ipsis 5 diebus eum consecutum non esse, de itinere sexti71 diei erit sumendum. In quo sexto die
dies
\({5 \over 8}\) 5
72 ipse qui ascendit per ternarium vadit miliaria 18, alter vero miliaria 10 quia equaliter ire consueverat; a quibus 10 usque in 18 desunt 8, in quibus divide 5 servata; exibunt \({5 \over 8}\), quas iunge cum diebus 5 superius inventis: erunt \({5 \over 8}\) 5, et in tot diebus eum consecutus est.

25 Aliter: summam miliariorum ipsius qui vadit ascendendo per ternarium in diebus 5 predictis, scilicet 45, divide per 8 modo inventa: exibunt similiter \({5 \over 8}\) 5, ut prediximus; et sic de omnibus similibus facere potes.

  • 38viatoribus:   mercatoribus R
  • 39imitatur:   immitabatur α
  • 40miliaria:   milia F
  • 41in primo die:   primo die F   in primo α S
  • 42unum miliarium cotidie:   cotidie unum miliarium R
  • 43
    dies
    21
    :   om. R S V
  • 44qui sunt:   om. R
  • 45ipsa:   ipsam α
  • 46De duobus ~ imitatur:   post dubitatur signo + posito A
  • 47
    dies
    29
    :   om. R S V
  • 48collectionis summa:   collectionem R
  • 49exit:   exiit A F G S V
  • 50post esse in marg. illum S
  • 51dubitatur:   dubitaveris R
  • 52alii:   alius S
  • 53
    dies
    39
    :   om. R S V
  • 54ponatur:   ut si ponatur R
  • 55que duplica; erunt:   duplum erit R
  • 56consecutus erit:   erit consecutus R
  • 57quinarii:   quinarium R
  • 58duplicata:   duplica R
  • 59
    dies
    23
    :   om. R S V
  • 60uno inde:   inde uno α
  • 61Et sic:   Sic R
  • 62potes:   potest F
  • 63miliariorum:   aliorum miliariorum F
  • 64non:   om. S
  • 65proponatur:   ponatur F
  • 66accipies:   non legitur F   incepies F2
  • 67tertiam:   tertia F
  • 68eum fere:   fere eum R
  • 69in diebus:   in ipsis diebus R
  • 70vadat:   eat R
  • 71sexti:   non legitur F   sex F2
  • 72
    dies
    \({5 \over 8}\) 5
    :   om. R S V    bis A F G

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum duodecimum

Indice