908
De illo qui hedificavit palatium
Quidam volens construere palatium petiit magistrum, cum quo fecit conventionem de septem bizantiis in mense; expleto quidem mense debebat esse persolutus. Predictus magister erat pauperculus; supplicavit illi domino operis ut mutuaret sibi bizantios 11 pro suis necessariis.
909
Qui respondit: libenter, sed tali ratione, quod de 60 reddas 61 in mense secundum quod accidet de 11 bizantiis, et in fine mensis extrahes tuum pretium, scilicet bizantios 7, et quod remanserit morabitur cum eadem usura donec lucraberis reliquos. Magister vero professus fuit quod dominus asseruit et laboravit opus duobus mensibus. Queritur quantum dominus operis debebat superaddere prefato magistro.
910
Hec regula secundum regulam prime domus est operanda; videlicet ut superponantur usure unius mensis illorum 11 bizantiorum super ipsos; erunt \({11 \over 60}\) 11, de quibus discomputentur bizantii 7, scilicet pretium illius de uno mense: remanent bizantii \({11 \over 60}\) 4, quibus extractis de 11 remanent \({49 \over 60}\) 6, qui sunt minutio capitalis primi mensis.
911
Quem multiplica per 61 et divide per 60, ideo quia de 60 facit 61: exibunt bizantii \({1~~0~~\phantom{1}3~~\phantom{1}9 \over 6~~6~~10~~10}\) 6, qui sunt minutio secundi mensis. In quibus studeas dividere multiplicationem de bizantiis \({11 \over 60}\) 4
1298 in 30, videlicet in diebus mensis: exibunt dies \({34~~\phantom{4}44 \over 61~~409}\) 18.
912
In quibus et in uno mense explevit opus quod debebat magister ipse pro ipsis bizantiis 11 operari; quare extrahantur ipsi de duobus mensibus: remanent dies \({27~~364 \over 61~~409} 11\)
1299, de

|
bizantii |
\({49~~316 \over 61~~409}\) 2 |
|
|
1300 quibus ipse magister recepturus erat suum pretium quod illis diebus ei contingit.
913
Quod si reperire volueris, multiplica ipsos dies \({27~~364 \over 61~~409}\)
1301 11 per pretium mensis, scilicet per 7, et divide per 30, scilicet per dies mensis: exibunt bizantii \({49~~316 \over 61~~409} 2\), et tantum erat ille recepturus in illis duobus mensibus ultra illos 11 bizantios quos primum habuerat.
914
De eodem
Si dicatur quod ipse magister laboravit super illis 11 bizantiis tantum quod

|
dies |
\({1~~60~~102 \over 7~~61~~409}\) 65 |
|
|
1302 dominus operis erat ei daturus bizantios 4, multiplica 4 per dies 30; erunt 120, que divide per 7; exibunt dies \({1 \over 7}\) 17, quos adde cum mense 1 et diebus \({34~~\phantom{4}44 \over 61~~409} 18\): erunt dies \({1~~60~~102 \over 7~~61~~409} 65\), et tantum laboravit ipse.