996 Quot paria coniculorum in uno anno ex uno pario generentur1377

Quidam posuit unum par cuniculorum in quodam loco qui erat undique pariete circundatus, ut sciret quot ex eo paria germinarentur in uno anno, cum natura eorum sit per singulum mensem aliud par germinare1378, et in secundo mense ab eorum
parium
1
primus
2
secundus
3
tertius
5
quartus
8
quintus
13
sextus
21
septimus
34
octavus
55
nonus
89
decimus
144
undecimus
233
duodecimus
377
1379 nativitate germinant1380. Quia suprascriptum par in primo mense germinat1381, duplicabis ipsum: erunt paria duo in uno mense. 997 Ex quibus unum, scilicet primum, in secundo mense germinat1382, et sic sunt in secundo mense paria 3; ex quibus in uno mense duo pregnantur, et germinantur1383 in tertio mense paria 2 coniculorum, et sic sunt paria 5 in1384 ipso mense; ex quibus in ipso1385 pregnantur paria 3 et sunt in quarto mense paria 8. 998 Ex quibus paria 5 germinant alia paria 51386, quibus additis cum pariis 8 faciunt paria1387 13 in quinto mense; ex quibus paria 5 que germinata1388 fuerunt in ipso mense1389 non concipiunt in ipso mense1390, sed alia 8 paria pregnantur, et sic sunt in sexto mense paria 21, cum quibus additis pariis 13 que germinantur1391 in septimo, erunt in ipso1392 paria 34; cum quibus additis pariis 21 que germinantur1393 in octavo mense, erunt in ipso1394 paria 55. 999 Cum quibus additis pariis 34 que germinantur1395 in nono mense, erunt in ipso1396 paria 89; cum quibus additis rursus pariis 55 que germinantur1397 in decimo, erunt in ipso1398 paria 144; cum quibus additis rursus pariis 89 que germinantur1399 in undecimo mense, erunt in ipso1400 paria 233. Cum quibus etiam additis pariis 144 que germinantur1401 in ultimo ipso1402, erunt paria 377; et tot paria peperit suprascriptum par in prefato loco in capite unius anni. 1000 Potes enim videre in hac margine qualiter hoc operati fuimus, scilicet quod iunximus primum numerum cum secundo, videlicet 1 cum 2; et secundum cum tertio, et tertium cum quarto, et quartum cum quinto, et sic deinceps, donec iunximus decimum cum undecimo, videlicet 144 cum 233, et habuimus suprascriptorum cuniculorum summam, videlicet 377; et sic posses facere per ordinem de infinitis mensibus1403.

  • 1377generentur:   germinarentur F
  • 1378germinare:   geminare S    corr. S2   
  • 1379
    parium (parium:   om. S   )
    1
    primus
    2
    secundus
    3
    tertius
    5
    quartus
    8
    quintus
    13
    sextus
    21
    septimus
    34
    octavus
    55
    nonus
    89
    decimus
    144
    undecimus
    233
    duodecimus
    377
    (parium:   om. S   ) :   om. V
  • 1380germinant:   geminant S    corr. S2
  • 1381germinat:   geminat S   
  • 1382germinat:   geminat F S
  • 1383germinantur:   geminantur F S    corr. S2   
  • 1384post in supra lineam 3o S2
  • 1385post ipso supra lineam 3o S2
  • 1386germinant alia paria 5:   geminant alia paria 5 F S    corr. S2
  • 1387paria:   om. α   pari S    corr. S2
  • 1388germinata:   geminata F S    corr. S2
  • 1389post mense supra lineam 5o S2
  • 1390post mense supra lineam 5o S2
  • 1391germinantur Giusti   geminantur ω    corr. S2
  • 1392post ipso supra lineam 7o S2
  • 1393germinantur Giusti   geminantur ω    corr. S2
  • 1394post ipso supra lineam 8o S2
  • 1395germinantur Giusti   geminantur ω    corr. S2
  • 1396post ipso supra lineam 9o S2
  • 1397germinantur Giusti   geminantur ω    corr. S2
  • 1398post ipso supra lineam 10o S2
  • 1399germinantur Giusti   geminantur ω
  • 1400post ipso supra lineam 11o S2
  • 1401germinantur Giusti   geminantur ω
  • 1402post ipso supra lineam 12o S2
  • 1403mensibus:   numeris F

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum duodecimum

Indice