101
De quinque hominibus qui invenerunt equum
Quinque homines bizantios habentes equum emere voluerunt; ex quibus primus petit secundo dimidium suorum bizantiorum et secundus petit tertio tertiam et tertius petit quarto quartam et
127 quartus petit quinto quintam, et quintus similiter petit primo sextam suorum bizantiorum: et sic unusquisque proponit ipsum equum emere. Queritur quot bizantios unusquisque habuit et quod fuit pretium equi.
102
Pone quidem ut primus habeat bizantios 13 et equus valeat bizantios 20. Quare secundus habebit 14, scilicet duplum differentie que est a 13 in 20, quia si ex ipsis 14 primus haberet dimidium, scilicet 7, sicuti petit secundo, cum suis bizantiis 13 haberet pretium equi
128, scilicet bizantios 20.
103
Propter eadem
129 ergo tertius habebit 18, scilicet triplum differentie que est a 14 usque in 20, et quartus habebit 8, scilicet quadruplum differentie que est a 18 usque in 20, et quintus habebit 60, scilicet quintuplum differentie que est ab 8 usque in 20. Cum quibus bizantiis 60 si addideris sextam partem bizantiorum primi hominis, scilicet de 13, habebis bizantios \({1 \over 6}\) 62, qui deberent esse 20, scilicet pretium equi. Quare in hac prima positione superant
130 quinto homini bizantii \({1 \over 6}\) 42.
104
Unde oportet in secunda positione aut mutare pretium equi aut bizantios primi hominis. Mutemus primum pretium equi et ponamus ipsum 21, scilicet bizantium 1 plus quam in prima positione. Unde cum primus habet bizantios 13, secundus habebit 16. Quare et tertius habebit 15 et quartus habebit 24, scilicet 3
131 plus pretio equi.
105
Quare oportet ut quintus homo habeat debitum, ex quo quartus homo petit quintam, hoc est quod poterit emere equum et reddere quinto homini bizantios 3 pro quinta parte sui debiti. Ergo quintus habet debitum bizantiorum 15, de quibus extractis bizantiis \({1 \over 6}\) 2, scilicet sexta parte bizantiorum primi hominis, remanebit eidem quinto
132 homini debitum bizantiorum \({5 \over 6}\) 12.
106
Ergo ut ipse habeat pretium equi minuunt ei bizantii \({5 \over 6}\) 12 et insuper pretium equi, qui sunt in summa bizantii \({5 \over 6}\) 33. In prima ergo positione superaverunt quinto homini bizantii \({1 \over 6}\) 42; in secunda minuunt ei bizantii \({5 \over 6}\) 33, unde cognoscitur quod verum pretium equi est inter utramque positionem, scilicet inter 20 et 21.
107
Quare dices: pro bizantio 1 quem crevi super pretium equi, minui quinto homini bizantios \({1 \over 6}\) 42 qui superaverunt ei in prima positione et bizantios \({5 \over 6}\) 33 qui minuunt
133 ei in secunda, hoc est in summa bizantios 76; quid superaddam prime positioni ut tantum minuantur bizantii \({1 \over 6}\) 42? Vel quid extraham de secunda positione, ut augeantur ipsi quinto homini bizantii \({5 \over 6}\) 33 qui minuunt ei in secunda positione?
108
Quare si multiplicaveris \({1 \over 6}\) 42 per 1 et divides per 76, oportebit ut hoc quod inde colligeris addas super bizantios 20 prime positionis; et si multiplicaveris bizantios \({5 \over 6}\) 33 per eundem 1 et divides per eundem 76
134, oportebit ut hoc quod inde exierit extrahatur de bizantiis 21 secunde positionis.
109
Vel multiplica errorem primum per positionem

|
primus |
456 |
secundus |
530 |
tertius |
573 |
quartus |
592 |
quintus |
645 |
equus |
721 |
|
|
135 secundam, scilicet \({1 \over 6}\) 42 per 21, et errorem secundum per positionem primam
136, scilicet \({5 \over 6}\) 33 per 20, et adde has multiplicationes in unum: erunt \({1 \over 6} 1562\)
137, que divide per coniunctum ex erroribus, scilicet per 76. Et sic habebis pretium equi per qualem volueris modum; quod pretium est bizantii \({1~~42 \over 6~~76}\) 20.
110
Quod pretium si integrum habere volueris, multiplica 20 per suam virgulam, scilicet per 76 et adde 42
138, que per 6 et adde 1: erunt 9373, et tantum valeret equus. Ergo si multiplicaveris
139 bizantios 13 primi hominis per eandem virgulam, scilicet per 76 et per 6, habebis bizantios primi hominis.
111
Sed cum 9373 integraliter per 13 dividatur, divide ipsa per 13: exibunt pro pretio equi bizantii 721; et multiplica tantum terdecimam partem ex ipsis bizantiis 13, scilicet 1, per suprascripta
140 76 et per 6, et habebis 456 pro bizantiis primi hominis. Unde secundus habet 530, tertius 573, quartus 592
141, quintus 645.
112
Nam si per mutationem primi hominis hoc idem reperire volueris, serva \({1 \over 6}\) 42 qui superant quinto homini in prima positione et pone quod primus habeat bizantios 12, scilicet 1 minus quam in prima positione; a quibus usque in pretium equi, scilicet 20, desunt 8, quorum duplum habet secundus, scilicet 16.
113
Quare tertius habet 12 et quartus habet 32, qui cum habeat 12 plus pretio equi, oportet ut ipsi bizantii 12 sint quinta
142 debiti quinti hominis. Ergo quintus homo habet debitum bizantiorum 60; de quibus extractis bizantiis 2, scilicet sexta parte bizantiorum primi hominis quos querit, remanet ei debitum bizantiorum 58.
114
Ergo in hac secunda positione minuunt quinto homini ipsi bizantii 58 et insuper pretium equi, scilicet in summa bizantii 78. Ergo pro uno quod minuimus in secunda positione primo homini, minuerunt quinto homini bizantii \({1 \over 6}\) 42 qui superant ei in prima positione et insuper bizantii 78 qui minuunt ei in secunda, hoc est in summa bizantii \({1 \over 6} 120\).
115
Quare dices: pro uno quod minui in secunda

|
|
minui |
\({1 \over 6} 120\) |
1 |
\({1 \over 6} 42\) |
|
|
|
143 positione primo homini, minuerunt
144 quinto homini \({1 \over 6}\) 120; quid minuam ex eadem prima positione ut tantum minuantur quinto homini \({1 \over 6}\) 42?
116
Multiplica \({1 \over 6}\) 42 per 1, et divides per \({1 \over 6}\) 120, et hoc quod exierit extrahes de

|
|
crevi |
\({1 \over 6} 120\) |
1 |
78 |
\({468 \over 721}\) |
|
|
145 bizantiis 13 prime positionis: residuum vero erit quantitas bizantiorum primi hominis. Vel dices: pro uno quod crevi in secunda positione, creverunt quinto homini bizantii \({1 \over 6}\) 120; quid adcrescam super secundam positionem ut tantum augeantur quinto homini bizantii 78 qui minuunt ei in secunda positione?
117
Multiplica ergo 78 per 1, et divides per \({1 \over 6}\) 120: exibunt \({468 \over 721}\), quibus additis cum bizantiis 12 secunde positionis, reddunt bizantios \({468 \over 721}\) 12 pro quantitate bizantiorum primi
146 hominis, cum pretium equi fuerit bizantii 20.
118
Nam ut redigamus eos in integrum, multiplica bizantios primi hominis per 721, et sic habebis pro quantitate primi hominis bizantios 9120, qui exeunt ex multiplicatione de 12 in 721 cum additatione
147 de 468 que sunt super virgulam; et pro pretio equi habebis bizantios 14420.
119
Qui numeri, scilicet 9120 et 14420, cum habeant ad invicem vicesimam
148, dividatur uterque numerus per 20, et sic habebis pro quantitate primi hominis bizantios 456 et pro pretio equi bizantios 721
149, ut superius inventum est.