63 Modus alius proportionis in tribus numeris

Et si fuerit sicut \(AB\) ad \(AG\) ita \(DB\) ad \(DG\), fueritque \(AG\) ignotus, reliqui \(AB\) et \(AD\) sint noti; in hac proportione demonstrabo tertium numerum excedere non posse secundum sic: quoniam est sicut 110 \(AB\) ad \(AG\) ita \(BD\) ad \(GD\), erit ergo si diviseris sicut \(BG\) ad \(GA\) ita \(BG\) ad111 \(GD\). Sed que eidem eandem proportionem habent, sibi invicem sunt equalia; ergo numeri \(GD\) et \(AG\) sibi invicem sunt equales, minor maiori, quod est impossibile; maior est enim \(GA\) quam \(GD\). 64 Unde non112 potest salvari, nisi numerus \(BG\) sit zephirum, hoc est nichil; et tunc erit sicut zephirum et \(GA\) ad \(GA\)113 ita zephirum et \(GD\) ad \(GD\)114, hoc est sicut \(GA\) ad \(GA\) ita \(GD\) ad \(DG\). Est enim \(GD\) id in quo numerus \(AG\) excedit numerum \(AD\); quare numerus \(AB\) est equalis numero \(AG\), cum superhabundantia \(BG\) super \(GA\) sit nichil. Ergo cum notus est numerus \(AB\)115, notus est numerus \(AG\).

65 Aliter: quia est sicut \(AB\) ad \(AG\) ita \(BD\) ad \(GD\)116, erit cum convertetur sicut \(AB\) ad \(DB\) ita \(GA\) ad \(GD\). Ponamus \(AB\) esse 8 et \(AD\) esse 2, quare \(BD\) est117 6; quare est sicut 8 ad 6 ita \(AG\) ad \(GD\). Sed 8 ad 6 sicut 4118 ad 3; ergo si extraxerimus 3 de 4, remanebit 1; quare est sicut 1 ad 3 ita \(AD\) ad \(DG\). 66 119 Quare si multiplicationem120 de 2121 in 3 diviseris per 1, venient 6 pro numero \(GD\); cui si addatur \(DA\), scilicet 2, erit numerus \(GA\) equalis numero \(AB\), ut predixi. Nec est enim necessarium ponere ignotum aliquem numerorum \(AB\) et \(AD\), quia si notus est numerus \(AG\), notus et numerus \(AB\), cum sit ei equalis, et si noti sunt numeri \(AG\) et \(AB\), notus erit et numerus \(AD\), cum possit esse qualem vis numerus122 minor numero \(AG\).

67 Modus alius proportionis in tribus numeris

Sit123 vero proportio \(AG\) ad \(AD\) sicut proportio \(BG\) ad \(GD\), et sit ignotus primus numerus \(AG\), reliqui vero \(AB\) et \(AD\) sint noti. Quoniam est sicut \(BG\) ad \(GD\) ita \(GA\) ad \(DA\), erit cum permutaveris sicut \(BG\) ad \(GA\) ita \(GD\) ad \(DA\); et cum composueris, erit sicut \(BG\), \(GA\) ad \(GA\), hoc est sicut \(BA\) ad \(GA\) ita \(GD\), \(DA\), hoc est \(GA\), ad \(DA\); quare numeri \(AB\), \(AG\), \(AD\) continui proportionales sunt. 68 Ergo cum ignotus sit numerus \(AG\), multiplicabitur \(AD\) in \(AB\), cuius summe124 radix est numerus \(AG\). Et si fuerit ignotus numerus \(AB\), divides quadratum numeri \(AG\) per \(AD\); et e125 contra si ignotus fuerit numerus \(AD\), nec non et si duo illorum fuerint ignoti, poteris per reliquum ipsos invenire. 69 Verbi gratia: sit numerus \(AD\) 8; ponam \(AG\) 12 ad libitum et multiplicabo 12 in se et summam126 dividam per 8: provenient 18 pro numero \(AB\). Et si secundus fuerit 12, ponam ad libitum unum ex reliquis, in quo dividam quadratum numeri \(AG\); et si maior eorum fuerit notus, faciam ex eo sicut feci de minori.

70 Modus alius proportionis in tribus numeris

Ponam etiam ut sit sicut \(AG\) ad \(AD\) ita \(BD\) ad \(GD\), et sit notus uterque numerorum \(AD\) et \(AB\); reliquus vero \(AG\) sit ignotus. Et quoniam est sicut \(AG\) primus ad \(AD\) secundum ita \(BD\) tertius ad \(GD\) quartum, erit ergo multiplicatio \(AD\) in \(DB\) equalis multiplicationi \(AG\) in \(GD\). 71 Sit ergo 6 numerus 127 \(AB\), et numerus \(AD\) sit 2; quare \(DB\) est 4, et sic ex \(AD\) in \(DB\) veniunt 8, quibus multiplicatio \(GA\) in \(GD\) est equalis128. Et quoniam est notus numerus \(AD\), quadratum ipsius medietatis, scilicet 1, adde cum 8: erunt 9, de quorum radice, scilicet de 3, extrahe dimidium \(AD\): remanebunt 2 pro numero \(GD\), quibus si addatur numerus \(DA\) habebis 4 pro numero \(AG\).

72 Et si fuerit ignotus numerus \(AB\), invenietur cum multiplicationem \(AG\) noti in \(GD\) notum diviseris per \(AD\) notum; tunc procreabitur inde numerus \(BD\)129, qui est 4, cui si addatur numerus \(AD\), erit 6 numerus \(AB\).

73 Et si numerus \(AD\) fuerit ignotus tantum, quia est sicut \(AG\) ad \(AD\) ita \(BD\) ad \(GD\), erit cum dividetur130 sicut \(AG\) primus ad \(GD\) ita \(DB\) ad \(GB\) quartum131. Quare multiplicabis \(AG\) notum, scilicet 4, per 2: erunt 8, quibus equatur multiplicatio \(GD\) secundi in \(DB\) tertium. 74 Quare si acciperis quadratum dimidii \(GB\), qui est 1, et addes eum cum 8, erunt 9, super132 radicem quorum si addideris133 1, scilicet dimidium numeri \(GB\), habebis 4 pro numero \(DB\); que si auferatur de numero \(AB\), remanebunt 2 pro numero \(AD\). 75 In hac autem proportione, si unus134 numerus fuerit notus135 tantum, poteris per ipsum reliquos invenire. Verbi gratia: quia est sicut \(AG\) ad \(AD\) ita \(BD\) ad \(GD\), ergo erit sicut \(AD\) ad \(AG\) ita \(DG\) ad \(DB\); sed cum diviseris, erit sicut \(AD\) ad \(DG\) ita \(DG\) ad \(GB\); ergo numeri \(AD\), \(DG\)136, \(GB\) continui proportionales sunt. Primum quidem si numerus \(AD\) fuerit notus, ponam \(DG\) ad libitum, cuius quadratum dividam per \(AD\) notum, et sic perveniet numerus \(GB\). 76 Similiter si fuerit notus numerus \(GB\), ponam ad libitum et numerum \(GD\) et multiplicabo \(GD\) in se, et quod provenerit dividam per \(GB\) et veniet numerus \(AD\). Et si fuerit notus numerus \(AG\), accipiam ex eo ad libitum aliquem numerum, qui sit numerus \(GD\). Similiter et pro numero \(AD\) ponam numerum qualem voluero, in quo dividam quadratum numeri \(GD\) et proveniet numerus \(GB\).

77 Modus alius proportionis in tribus numeris

Ponam etiam ut sit sicut \(AG\) ad \(AD\) ita \(DG\) ad \(GB\), et sit ignotus numerus \(AG\); ex reliquis autem numerus \(AD\) sit 4 et numerus \(AB\) sit 10. Quoniam est sicut \(AG\) ad \(AD\) ita \(DG\) ad \(GB\)137, erit ergo sicut compositus numerus ex \(AG\) et \(AD\) primus ad \(AD\) secundum ita compositus ex \(DGB\) tertius ad \(GB\)138 quartum; 78 quare id quod provenit ex \(AD\) in \(DB\), quod est 24, equatur ei quod provenit ex \(AG\) et \(AD\) in \(GB\). Producatur enim recta \(BA\) in \(E\), et sit \(AE\) equalis numero \(AD\); erit139 tota \(EB\) 14, que est divisa140 in duo super \(G\), ita quod multiplicatio \(EG\)141 in \(GB\) est 24142. 79 Dividatur ergo linea \(EB\) in duo equa super punctum \(F\): erit \(BF\) 7, de quorum quadrato si auferatur multiplicatio \(BG\) in \(GE\) remanebunt 25 pro quadrato linee \(GF\); quare \(GF\) est 5, que143 auferantur ex \(FB\): remanebunt 2 pro numero \(GB\), quibus extractis ex numero \(AB\) habebuntur 8 pro numero \(AG\).

80 Et si numerus \(AB\) fuerit ignotus, reliqui vero \(AD\) et \(AG\) sint noti; quia est sicut \(AG\) notus ad \(AD\) notum ita \(DG\) notus ad \(GB\) ignotum, multiplicabis ergo \(AD\) in \(DG\), scilicet 4 per 4, et divides per \(AG\)144: venient 2 pro \(GB\), quibus additis cum \(AG\) erit totus \(AB\) 10.

81 Sed sit ignotus numerus \(AD\) tantum; et quia est sicut \(AG\) notus ad \(AD\) ita \(DG\) ad \(GB\) notum, multiplicatio ergo ex \(AG\) in \(GB\), que est 16, equatur multiplicationi \(AD\) secundi in tertium \(DG\); que multiplicatio cum sit equalis quadrato medietatis numeri \(AG\), scimus numerum \(AD\) dimidium esse numeri \(AG\); ergo \(AD\) est 4.

82 Modus ultimus proportionis in tribus numeris

Sit itaque sicut \(AG\) ad \(AD\) ita \(DB\) ad \(GB\). In hac145 autem proportione invenietur semper quod primus146 numerus est equalis superfluo tertii numeri super secundum; quod demonstrabitur ita: quia est sicut \(AG\) ad \(AD\) ita147 \(DB\) ad \(GB\), erit si permutabitur148 et dividetur sicut \(AD\) ad \(DG\) ita \(BG\) ad \(DG\). Que ergo eidem eandem proportionem habent, sibi invicem equalia sunt; equalis ergo est numerus \(AD\) numero \(GB\), ut predixi. 83 Unde si ignotus fuerit numerus \(AG\) tantum, extrahes numerum \(AD\) ex numero \(BA\) et remanebit notus numerus \(AG\). Et si fuerit numerus \(AB\) ignotus, addes numerum \(AD\) super numerum \(AG\): habebis numerum \(AB\). Et si fuerit ignotus numerus149 \(AD\), extrahes numerum \(AG\) ex numero \(AB\): residuum erit numerus \(AD\). 84 Et notandum: cum150 predictorum151 trium numerorum152 omnes tres numeri ponantur ignoti et summa eorum ponatur nota, tunc inveniendi erunt tres numeri qui sint in ipsa quam volueris proportione, et eos insimul iunges; et si id quod provenerit fuerit equale summe quesite, habebis utique propositum; sin autem cadet proportionaliter, videlicet sicut inventa fuerit ad quesitam, ita unusquisque trium inventorum numerorum erit ad suum consimilem.

  • 110
    :   om. S   
  • 111\(GA\) ita \(BG\) ad:   om. α
  • 112non:   om. α
  • 113\(GA\):   \(AG\) α
  • 114\(GD\):   \(DG\) α   
  • 115notus est numerus \(AB\) bis φ
  • 116\(GD\):   \(G\) ( supra lineam F) α φ
  • 117est:   esse α
  • 118sicut 4:   Item fuit 4 S   Sunt 4 S2   sicut 4 ad 3 in marg. ut vid. S2   
  • 119
    :   om. S
  • 120multiplicationem Giusti   multiplicatio ω    recte W
  • 121de 2:   \(DE\) α
  • 122numerus Giusti   numerum ω
  • 123Sit Giusti   Si ω
  • 124summe:   supreme α
  • 125e:   he φ S
  • 126summam:   summa φ S
  • 127
    :   om. S G L V   
  • 128multiplicatio \(GA\) in \(GD\) est equalis:   equatur multiplicatio \(GA\) in \(GD\) S
  • 129\(BD\) Giusti   \(GD\) ω
  • 130dividetur Giusti   permutabitur ω
  • 131quartum:   quadratum (in \(G\) no(tum) in marg. add. L) α L S   qua in \(GB\) notum (in \(GB\) notum in marg. silicet et verbo quodam post notum deletis S2) ratum S2   qua i \(G\) notum (in \(G\) notum iterum in marg. F) ratum F    recte O W
  • 132super Giusti   si per ω    recte O W
  • 133addideris:   adderis α
  • 134si unus:   sumus φ S   
  • 135notus:   notum φ
  • 136\(DG\) Giusti   om. ( \(G\) del. S) ω
  • 137ad \(GB\):   \(AGB\) φ
  • 138ad \(GB\):   \(AGB\) α
  • 139erit:   eritque α S
  • 140divisa:   indivisa φ
  • 141\(EG\) Giusti   \(BG\) ω
  • 14224:   34 (14 V) α
  • 143que Giusti   qui (qui si S) ω
  • 144\(AG\):   \(AAG\) φ S
  • 145hac:   hanc φ S
  • 146primus Giusti   om. ω    recte W
  • 147quia est sicut \(AG\) ad \(AD\) ita:   om. α φ
  • 148si permutabitur Giusti   supermutabitur ( ex mutabitur F) ω
  • 149numerus:   om. α
  • 150cum:   quod ante cum supra lineam S   de ( supra lineam S) aliqua post cum S   aliqua post cum α φ
  • 151predictorum:   predictarum A φ S V
  • 152numerorum:   numerorum positione S   

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum quintum decimum

Indice