63 Probatio222

Que si recta fuerit, ita probatur. Multiplicetur pensa de 2345 que est 5 cum pensa de 6789 que est 3: erunt 15 de quibus demantur 9: remanent 6 que sunt pensa summe multiplicationis.

64 Quamvis ita ut dictum est omnes numeri quattuor figurarum223 multiplicandi sint, tamen sunt inter eos qui aliter et levius multiplicari possunt224, illi225 scilicet qui habent in capitibus zephyra. Ut si queratur multiplicatio de 5000 cum 7000, multiplicentur 5 per 7: erunt 35, ante que ponantur226 tot zephyra quot sunt cum ipsis numeris, que sunt sex, et sic habebitur pro summa dicte multiplicationis 35000000.

65 Item si queratur
37893000
51
743
227 multiplicatio228 de 5100 cum 7430, multiplicentur 51 per 743: erunt 37893229, quibus anteponantur230 zephyra tria que sunt in capitibus utrorumque numerorum, et sic habebitur pro summa dicte multiplicationis 37893000.

66 Item si quereret231 multiplicationem de 2500 in 3701, demat duo zephyra que sunt in capite de 2500232, remanebunt 25, que multiplicet per 3701, scilicet duas figuras contra quattuor, quarum ordo hic est: describat 25 super 3701 ut inferius cernitur, et multiplicabit 5 per 1: erunt 5, que
9252500
25
3701
233 ponat; et 5 per 0 et 1 per 2: erunt 2, que ponat; et 5 per 7 et 2 per 0: erunt 35; ponat 5 et retineat234 3. 67 Et multiplicet 5 per 3 et 2 per 7 et addat cum 3 servatis: erunt 32. Et ponantur235 2, retineat236 3, et 2 per 3 erunt 6 que addat cum 3 servatis: erunt 9, que ponat. Et sic habebitur pro multiplicatione237 de 25 in 3701, ut in descriptione ostenditur, 92525, quibus anteponantur duo zephyra ut habeatur summa prioris multiplicationis quesite.
  • 222Probatio:   om. S
  • 223quattuor figurarum:   quarti gradus S
  • 224possunt:   possint α
  • 225illi:   illud F
  • 226ponantur:   ponatur F
  • 227
    37893000
    51
    743
    :   om. V
  • 228multiplicatio:   mutiplicationem R
  • 22937893:   37892 F G R S V
  • 230anteponantur:   non legitur F   anteponitur F2
  • 231quereret:   queretur A G   queratur R V
  • 232de 2500:   om. R
  • 233
    9252500
    25
    3701
    :   om. V
  • 234retineat:   remanebit F
  • 235ponantur:   ponatur F R S
  • 236retineat:   retineant F
  • 237pro multiplicatione:   multiplicatio ex multiplicatione S

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum secundum

Indice