1 Incipit1 capitulum tertium de additione integrorum numerorum

Cum autem quoslibet numeros et quotcumque quis addere voluerit, collocet eos in tabula secundum quod in multiplicationibus numerorum prediximus, hoc est primum gradum cunctorum numerorum quos addere voluerit sub primo ipsius qui ante in iunctione2 positus fuerit, et secundum sub secundo, et deinceps qui secuntur. 2 Et tunc incipiat colligere in manibus3 numeros figurarum que <sunt> in primis gradibus cunctorum numerorum qui4 in iunctione5 positi fuerint, ab inferiori numero usque ad superiorem ascendendo. Ponat itaque unitates super primum gradum numerorum et decenas in manu reservet, quibus decenis superaddat numeros qui in secundis gradibus extiterint, et ponat unitates super secundum gradum, et iterum decenas reservet. 3 Cum quibus collectionem tertii gradus numerorum superaddat, et sic, ponendo unitates et decenas reservando, gradatim numeros colligendo potest collectionem cunctorum numerorum usque ad infinitum habere. Et ut melius intelligatur, iunctiones duorum numerorum etiam et trium6 nec non et plurium ostendantur.

4 Ut7 si quesierit8 scire additationem de 25 cum 49, collocet 49 sub 25 tamquam deberet
74
25
49
9 eos ad invicem multiplicare10, et addat 9 cum 5: erunt 14; ponat 4 super primum gradum et pro decenis reservet in manu 1, quod addat cum 4 et cum 2: erunt 7 que ponat, et sic habebuntur pro eorum collectione 74, ut hic ostenditur.

5 Item si voluerit scire collectionem de 123 cum 4567, describat eos ut hic cernuntur,
4690
123
4567
11 et addat 7 cum 3: erunt 10; ponat 0 et retineat 1, quod addat cum 6 et cum 2: erunt 9 que ponat. Item addat 5 cum 1 que sunt in tertio gradu: erunt 6 que ponat super eundem gradum, et pro 4 que sunt in quarto gradu inferioris numeri ponat12 4 in quarto gradu exeuntis summe, cum non sit aliqua figura super ipsa in alio numero, scilicet in 123; et sic habebit pro eorum additatione13 4690.

6 Item si voluerit addere 4321 cum 506789, descriptis eis ordine prescripto, addat
511110
4321
506789
14 9 cum 1: erunt 10; ponat15 0 et retineat 1 quod addat cum 8 et cum 2: erunt 11; ponat16 11, retineat 1 quod addat cum 7 et cum 3: erunt 11. Iterum ponat 1 et retineat 1, quod addat cum 617 et cum 4: erunt 11; ponat 1 et retineat 1, quod addat cum 0 quod est in inferiori numero: erit 1 quod ponat, faciens in summa quintum gradum; et pro 5 que restant in inferiori numero ponat in summa 5 facientia18 sextum gradum, et sic habebit summam19 iunctionis ipsorum.
  • 1Incipit ~ numerorum:   Pars octava capituli secundi inscriptione capituli tertii illic translata A G
  • 2iunctione:   iunctionem F
  • 3colligere in manibus:   in manibus colligere F
  • 4qui:   que F
  • 5iunctione:   iunctionem F
  • 6etiam et trium:   et et trium F   om. α
  • 7Ut:   Et α    ante corr. S
  • 8quesierit:   quesieris F
  • 9
    74
    25
    49
    :   om. V
  • 10ad invicem multiplicare:   multiplicare ad invicem V
  • 11
    4690
    123
    4567
    :   om. V
  • 12ponat:   ponet F S
  • 13additatione:   additione R
  • 14
    511110
    4321
    506789
    :   om. V
  • 15ponat:   ponet F S
  • 16ponat:   ponet F
  • 176 ~ addat cum:   om. α F S
  • 18facientia:   facienti ad F   facientes in summa R
  • 19summam:   summa R   in summa F

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum tertium

Indice